|
43 |
LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS |
Psalms - Wycliffe Bible(14c) |
Psalms - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
In finem. Filiis Core ad intellectum. |
|
|
National Lament. Psalm 44(v43) |
2 |
Deus, auribus nostris audivimus,
patres nostri annuntiaverunt nobis,
opus quod operatus es in diebus eorum,
et in diebus antiquis.
|
|
|
|
3 |
Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos;
afflixisti populos, et expulisti eos.
|
|
|
|
4 |
Nec enim in gladio suo possederunt terram,
et brachium eorum non salvavit eos:
sed dextera tua et brachium tuum,
et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
|
|
|
|
5 |
Tu es ipse rex meus et Deus meus,
qui mandas salutes Jacob.
|
|
|
|
6 |
In te inimicos nostros ventilabimus cornu,
et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
|
|
|
|
7 |
Non enim in arcu meo sperabo,
et gladius meus non salvabit me:
|
|
|
|
8 |
salvasti enim nos de affligentibus nos,
et odientes nos confudisti.
|
|
|
|
9 |
In Deo laudabimur tota die,
et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
|
|
|
|
10 |
Nunc autem repulisti et confudisti nos,
et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
|
|
|
|
11 |
Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros,
et qui oderunt nos diripiebant sibi.
|
|
|
|
12 |
Dedisti nos tamquam oves escarum,
et in gentibus dispersisti nos.
|
|
|
|
13 |
Vendidisti populum tuum sine pretio,
et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
|
|
|
|
14 |
Posuisti nos opprobrium vicinis nostris;
subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
|
|
|
|
15 |
Posuisti nos in similitudinem gentibus;
commotionem capitis in populis.
|
|
|
|
16 |
Tota die verecundia mea contra me est,
et confusio faciei meæ cooperuit me:
|
|
|
|
17 |
a voce exprobrantis et obloquentis,
a facie inimici et persequentis.
|
|
|
|
18 |
Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te,
et inique non egimus in testamento tuo.
|
|
|
|
19 |
Et non recessit retro cor nostrum;
et declinasti semitas nostras a via tua:
|
|
|
|
20 |
quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,
et cooperuit nos umbra mortis.
|
|
|
|
21 |
Si obliti sumus nomen Dei nostri,
et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
|
|
|
|
22 |
nonne Deus requiret ista?
ipse enim novit abscondita cordis.
Quoniam propter te mortificamur tota die;
æstimati sumus sicut ovesoccisionis.
|
|
|
|
23 |
Exsurge; quare obdormis, Domine?
exsurge, et ne repellas in finem.
|
|
|
|
24 |
Quare faciem tuam avertis?
oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ?
|
|
|
|
25 |
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra;
conglutinatus est in terra venter noster.
|
|
|
|
26 |
Exsurge, Domine, adjuva nos,
et redime nos propter nomen tuum. |
|
|
|