|
138 |
LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS |
Psalms - Wycliffe Bible(14c) |
Psalms - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me;
|
|
|
God all-knowing & ever-present. Psalm 139(v138) |
2 |
tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
|
|
|
|
3 |
Intellexisti cogitationes meas de longe;
semitam meam et funiculum meum investigasti:
|
|
|
|
4 |
et omnes vias meas prævidisti,
quia non est sermo in lingua mea.
|
|
|
|
5 |
Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,
novissima et antiqua.
Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
|
|
|
|
6 |
Mirabilis facta est scientia tua ex me;
confortata est, et non potero ad eam.
|
|
|
|
7 |
Quo ibo a spiritu tuo?
et quo a facie tua fugiam?
|
|
|
|
8 |
Si ascendero in cælum, tu illic es;
si descendero in infernum, ades.
|
|
|
|
9 |
Si sumpsero pennas meas diluculo,
et habitavero in extremis maris,
|
|
|
|
10 |
etenim illuc manus tua deducet me,
et tenebit me dextera tua.
|
|
|
|
11 |
Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me;
et nox illuminatio mea in deliciis meis.
|
|
|
|
12 |
Quia tenebræ non obscurabuntur a te,
et nox sicut dies illuminabitur:
sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
|
|
|
|
13 |
Quia tu possedisti renes meos;
suscepisti me de utero matris meæ.
|
|
|
|
14 |
Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es;
mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
|
|
|
|
15 |
Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto;
et substantia mea in inferioribus terræ.
|
|
|
|
16 |
Imperfectum meum viderunt oculi tui,
et in libro tuo omnes scribentur.
Dies formabuntur, et nemo in eis.
|
|
|
|
17 |
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus;
nimis confortatus est principatus eorum.
|
|
|
|
18 |
Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.
Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
|
|
|
|
19 |
Si occideris, Deus, peccatores,
viri sanguinum, declinate a me:
|
|
|
|
20 |
quia dicitis in cogitatione:
Accipient in vanitate civitates tuas.
|
|
|
|
21 |
Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,
et super inimicos tuos tabescebam?
|
|
|
|
22 |
Perfecto odio oderam illos,
et inimici facti sunt mihi.
|
|
|
|
23 |
Proba me, Deus, et scito cor meum;
interroga me, et cognosce semitas meas.
|
|
|
|
24 |
Et vide si via iniquitatis in me est,
et deduc me in via æterna. |
|
|
|