katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
104 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference
1 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus;
annuntiate inter gentes opera ejus.
BOOK 5. Psalm 105(v104)
2 Cantate ei, et psallite ei;
narrate omnia mirabilia ejus.
 
3 Laudamini in nomine sancto ejus;
l?tetur cor qu?rentium Dominum.
 
4 Qu?rite Dominum, et confirmamini;
qu?rite faciem ejus semper.
 
5 Mementote mirabilium ejus qu? fecit;
prodigia ejus, et judicia oris ejus:
 
6 semen Abraham servi ejus;
filii Jacob electi ejus.
 
7 Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra judicia ejus.
 
8 Memor fuit in s?culum testamenti sui;
verbi quod mandavit in mille generationes:
 
9 quod disposuit ad Abraham,
et juramenti sui ad Isaac:
 
10 et statuit illud Jacob in pr?ceptum,
et Isra?l in testamentum ?ternum,
 
11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan,
funiculum h?reditatis vestr?:
 
12 cum essent numero brevi,
paucissimi, et incol? ejus.
 
13 Et pertransierunt de gente in gentem,
et de regno ad populum alterum.
 
14 Non reliquit hominem nocere eis:
et corripuit pro eis reges.
 
15 Nolite tangere christos meos,
et in prophetis meis nolite malignari.
 
16 Et vocavit famem super terram,
et omne firmamentum panis contrivit.
 
17 Misit ante eos virum:
in servum venundatus est, Joseph.
 
18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus;
ferrum pertransiit animam ejus:
 
19 donec veniret verbum ejus.
Eloquium Domini inflammavit eum.
 
20 Misit rex, et solvit eum;
princeps populorum, et dimisit eum.
 
21 Constituit eum dominum domus su?,
et principem omnis possessionis su?:
 
22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum,
et senes ejus prudentiam doceret.
 
23 Et intravit Isra?l in ?gyptum,
et Jacob accola fuit in terra Cham.
 
24 Et auxit populum suum vehementer,
et firmavit eum super inimicos ejus.
 
25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus,
et dolum facerent in servos ejus.
 
26 Misit Moysen servum suum;
Aaron quem elegit ipsum.
 
27 Posuit in eis verba signorum suorum,
et prodigiorum in terra Cham.
 
28 Misit tenebras, et obscuravit;
et non exacerbavit sermones suos.
 
29 Convertit aquas eorum in sanguinem,
et occidit pisces eorum.
 
30 Edidit terra eorum ranas
in penetralibus regum ipsorum.
 
31 Dixit, et venit c?nomyia et ciniphes
in omnibus finibus eorum.
 
32 Posuit pluvias eorum grandinem:
ignem comburentem in terra ipsorum.
 
33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum,
et contrivit lignum finium eorum.
 
34 Dixit, et venit locusta,
et bruchus cujus non erat numerus:
 
35 et comedit omne f?num in terra eorum,
et comedit omnem fructum terr? eorum.
 
36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum,
primitias omnis laboris eorum.
 
37 Et eduxit eos cum argento et auro,
et non erat in tribubus eorum infirmus.
 
38 L?tata est ?gyptus in profectione eorum,
quia incubuit timor eorum super eos.
 
39 Expandit nubem in protectionem eorum,
et ignem ut luceret eis per noctem.
 
40 Petierunt, et venit coturnix,
et pane c?li saturavit eos.
 
41 Dirupit petram, et fluxerunt aqu?:
abierunt in sicco flumina.
 
42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui,
quod habuit ad Abraham puerum suum.
 
43 Et eduxit populum suum in exsultatione,
et electos suos in l?titia.
 
44 Et dedit illis regiones gentium,
et labores populorum possederunt:
 
45 ut custodiant justificationes ejus,
et legem ejus requirant.
 

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.