|
113 |
LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS |
Psalms - Wycliffe Bible(14c) |
Psalms - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Alleluja. In exitu Israël de Ægypto,
domus Jacob de populo barbaro,
|
|
|
Praise the Lord All Nations. Psalm 114(v113) |
2 |
facta est Judæa sanctificatio ejus;
Israël potestas ejus.
|
|
|
|
3 |
Mare vidit, et fugit;
Jordanis conversus est retrorsum.
|
|
|
|
4 |
Montes exsultaverunt ut arietes,
et colles sicut agni ovium.
|
|
|
|
5 |
Quid est tibi, mare, quod fugisti?
et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
|
|
|
|
6 |
montes, exsultastis sicut arietes?
et colles, sicut agni ovium?
|
|
|
|
7 |
A facie Domini mota est terra,
a facie Dei Jacob:
|
|
|
|
8 |
qui convertit petram in stagna aquarum,
et rupem in fontes aquarum.
|
|
|
|
9 |
Non nobis, Domine, non nobis,
sed nomini tuo da gloriam:
|
|
|
Psalm 115(v114) |
10 |
super misericordia tua et veritate tua;
nequando dicant gentes:
Ubi est Deus eorum?
|
|
|
|
11 |
Deus autem noster in cælo;
omnia quæcumque voluit fecit.
|
|
|
|
12 |
Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
|
|
|
|
13 |
Os habent, et non loquentur;
oculos habent, et non videbunt.
|
|
|
|
14 |
Aures habent, et non audient;
nares habent, et non odorabunt.
|
|
|
|
15 |
Manus habent, et non palpabunt;
pedes habent, et non ambulabunt;
non clamabunt in gutture suo.
|
|
|
|
16 |
Similes illis fiant qui faciunt ea,
et omnes qui confidunt in eis.
|
|
|
|
17 |
Domus Israël speravit in Domino;
adjutor eorum et protector eorum est.
|
|
|
|
18 |
Domus Aaron speravit in Domino;
adjutor eorum et protector eorum est.
|
|
|
|
19 |
Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
|
|
|
|
20 |
Dominus memor fuit nostri,
et benedixit nobis.
Benedixit domui Israël;
benedixit domui Aaron.
|
|
|
|
21 |
Benedixit omnibus qui timent Dominum,
pusillis cum majoribus.
|
|
|
|
22 |
Adjiciat Dominus super vos,
super vos et super filios vestros.
|
|
|
|
23 |
Benedicti vos a Domino,
qui fecit cælum et terram.
|
|
|
|
24 |
Cælum cæli Domino;
terram autem dedit filiis hominum.
|
|
|
|
25 |
Non mortui laudabunt te, Domine,
neque omnes qui descendunt in infernum:
|
|
|
|
26 |
sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,
ex hoc nunc et usque in sæculum. |
|
|
|