|
38 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, |
|
|
Hezekiah's illness & recovery. Is.38.1-22 | 2Kgs.20.1-11 | 2Chr.32.24-26 |
2 |
Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, |
|
|
|
3 |
et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu |
|
|
|
4 |
Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: |
|
|
|
5 |
Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, |
|
|
|
6 |
et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. |
|
|
|
7 |
Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: |
|
|
|
8 |
ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. |
|
|
|
9 |
Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua. |
|
|
Hezekiah's psalm of praise. |
10 |
Ego dixi in dimidio dierum meorum:
Vadam ad portas inferi;
quæsivi residuum annorum meorum.
|
|
|
|
11 |
Dixi: Non videbo Dominum Deum
in terra viventium;
non aspiciam hominem ultra,
et habitatorem quietis.
|
|
|
|
12 |
Generatio mea ablata est, et convoluta est a me,
quasi tabernaculum pastorum.
Præcisa est velut a texente vita mea;
dum adhuc ordirer, succidit me:
de mane usque ad ve |
|
|
|
13 |
Sperabam usque ad mane;
quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea:
de mane usque ad vesperam finies me.
|
|
|
|
14 |
Sicut pullus hirundinis, sic clamabo;
meditabor ut columba.
Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum.
Domine, vim patior: responde pro me.
|
|
|
|
15 |
Quid dicam, aut quid respondebit mihi,
cum ipse fecerit?
Recogitabo tibi omnes annos meos
in amaritudine animæ meæ.
|
|
|
|
16 |
Domine, si sic vivitur,
et in talibus vita spiritus mei,
corripies me, et vivificabis me.
|
|
|
|
17 |
Ecce in pace amaritudo mea amarissima.
Tu autem eruisti animam meam
ut non periret;
projecisti post tergum tuum
omnia peccata mea.
|
|
|
|
18 |
Quia non infernus confitebitur tibi,
neque mors laudabit te:
non exspectabunt qui descendunt in lacum
veritatem tuam.
|
|
|
|
19 |
Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,
sicut et ego hodie;
pater filiis notam faciet
veritatem tuam.
|
|
|
|
20 |
Domine, salvum me fac !
et psalmos nostros cantabimus
cunctis diebus vitæ nostræ
in domo Domini. |
|
|
|
21 |
Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. |
|
|
|
22 |
Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini? |
|
|
|