| 1 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 |
Visio Isai?, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Ozi?, Joathan, Achaz, et Ezechi?, regum Juda. |
|
|
ISAIAH. Jerusalem - 8th cent. BCE. Is.1.1 |
| 2 |
Audite, c?li, et auribus percipe, terra,
quoniam Dominus locutus est.
Filios enutrivi, et exaltavi;
ipsi autem spreverunt me.
|
|
|
God reprimands his people. Is.1.2-20 |
| 3 |
Cognovit bos possessorem suum,
et asinus pr?sepe domini sui;
Isra?l autem me non cognovit,
et populus meus non intellexit.
|
|
|
|
| 4 |
V? genti peccatrici,
populo gravi iniquitate,
semini nequam, filiis sceleratis !
dereliquerunt Dominum;
blasphemaverunt Sanctum Isra?l;
abalienati sunt retrorsum.
|
|
|
|
| 5 |
Super quo percutiam vos ultra, addentes pr?varicationem?
omne caput languidum,
et omne cor m?rens.
|
|
|
|
| 6 |
A planta pedis usque ad verticem,
non est in eo sanitas;
vulnus, et livor, et plaga tumens,
non est circumligata, nec curata medicamine,
neque fota oleo.
|
|
|
|
| 7 |
Terra vestra deserta;
civitates vestr? succens? igni:
regionem vestram coram vobis alieni devorant,
et desolabitur sicut in vastitate hostili.
|
|
|
|
| 8 |
Et derelinquetur filia Sion
ut umbraculum in vinea,
et sicut tugurium in cucumerario,
et sicut civitas qu? vastatur.
|
|
|
|
| 9 |
Nisi Dominus exercituum
reliquisset nobis semen,
quasi Sodoma fuissemus,
et quasi Gomorrha similes essemus.
|
|
|
|
| 10 |
Audite verbum Domini,
principes Sodomorum;
percipite auribus legem Dei nostri,
populus Gomorrh?.
|
|
|
|
| 11 |
Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?
dicit Dominus.
Plenus sum:
holocausta arietum,
et adipem pinguium,
et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum,
nolui.
|
|
|
|
| 12 |
Cum veniretis ante conspectum meum,
quis qu?sivit h?c de manibus vestris,
ut ambularetis in atriis meis?
|
|
|
|
| 13 |
Ne offeratis ultra sacrificium frustra:
incensum abominatio est mihi.
Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram;
iniqui sunt c?tus vestri.
|
|
|
|
| 14 |
Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea:
facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens.
|
|
|
|
| 15 |
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis,
et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam:
manus enim vestr? sanguine plen? sunt.
|
|
|
|
| 16 |
Lavamini, mundi estote;
auferte malum cogitationum vestrarum
ab oculis meis:
quiescite agere perverse,
|
|
|
|
| 17 |
discite benefacere;
qu?rite judicium, subvenite oppresso,
judicate pupillo, defendite viduam. |
|
|
|
| 18 |
Et venite, et arguite me, dicit Dominus.
Si fuerint peccata vestra ut coccinum,
quasi nix dealbabuntur;
et si fuerint rubra quasi vermiculus,
velut lana alba erunt.
|
|
|
|
| 19 |
Si volueritis, et audieritis me,
bona terr? comeditis.
|
|
|
|
| 20 |
Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis,
gladius devorabit vos,
quia os Domini locutum est.
|
|
|
|
| 21 |
Quomodo facta est meretrix
civitas fidelis, plena judicii?
justitia habitavit in ea,
nunc autem homicid?.
|
|
|
The sinful city. Is.1.21-31 |
| 22 |
Argentum tuum versum est in scoriam;
vinum tuum mistum est aqua.
|
|
|
|
| 23 |
Principes tui infideles,
socii furum.
Omnes diligunt munera,
sequuntur retributiones.
Pupillo non judicant,
et causa vidu? non ingreditur ad illos.
|
|
|
|
| 24 |
Propter hoc ait Dominus,
Deus exercituum, Fortis Isra?l:
Heu ! consolabor super hostibus meis,
et vindicabor de inimicis meis.
|
|
|
|
| 25 |
Et convertam manum meam ad te,
et excoquam ad puram scoriam tuam,
et auferam omne stannum tuum.
|
|
|
|
| 26 |
Et restituam judices tuos ut fuerunt prius,
et consiliarios tuos sicut antiquitus;
post h?c vocaberis civitas justi,
urbs fidelis.
|
|
|
|
| 27 |
Sion in judicio redimetur,
et reducent eam in justitia.
|
|
|
|
| 28 |
Et conteret scelestos, et peccatores simul;
et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
|
|
|
|
| 29 |
Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt,
et erubescetis super hortis quos elegeratis,
|
|
|
|
| 30 |
cum fueritis velut quercus defluentibus foliis,
et velut hortus absque aqua.
|
|
|
|
| 31 |
Et erit fortitudo vestra ut favilla stupp?,
et opus vestrum quasi scintilla,
et succendetur utrumque simul,
et non erit qui extinguat. |
|
|
|