| 32 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 |
Ecce in justitia regnabit rex,
et principes in judicio pr?erunt.
|
|
|
A king with integrity. Is.32.1-8 |
| 2 |
Et erit vir sicut qui absconditur a vento,
et celat se a tempestate;
sicut rivi aquarum in siti,
et umbra petr? prominentis in terra deserta.
|
|
|
|
| 3 |
Non caligabunt oculi videntium,
et aures audientium diligenter auscultabunt.
|
|
|
|
| 4 |
Et cor stultorum intelliget scientiam,
et lingua balborum velociter loquetur et plane.
|
|
|
|
| 5 |
Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,
neque fraudulentus appellabitur major;
|
|
|
|
| 6 |
stultus enim fatua loquetur,
et cor ejus faciet iniquitatem,
ut perficiat simulationem,
et loquatur ad Dominum fraudulenter,
et vacuam faciat animam esurientis,
et potum |
|
|
|
| 7 |
Fraudulenti vasa pessima sunt;
ipse enim cogitationes concinnavit
ad perdendos mites in sermone mendacii,
cum loqueretur pauper judicium.
|
|
|
|
| 8 |
Princeps vero ea qu? digna sunt principe cogitabit,
et ipse super duces stabit. |
|
|
|
| 9 |
Mulieres opulent?, surgite,
et audite vocem meam;
fili? confidentes,
percipite auribus eloquium meum.
|
|
|
Judgement & restoration. Is.32.9-20 |
| 10 |
Post dies enim et annum,
vos conturbabimini confidentes;
consummata est enim vindemia,
collectio ultra non veniet.
|
|
|
|
| 11 |
Obstupescite, opulent?;
conturbamini, confidentes:
exuite vos et confundimini;
accingite lumbos vestros.
|
|
|
|
| 12 |
Super ubera plangite,
super regione desiderabili,
super vinea fertili.
|
|
|
|
| 13 |
Super humum populi mei
spin? et vepres ascendent:
quanto magis super omnes domos gaudii
civitatis exultantis !
|
|
|
|
| 14 |
Domus enim dimissa est,
multitudo urbis relicta est,
tenebr? et palpatio
fact? sunt super speluncas usque in ?ternum;
gaudium onagrorum,
pascua gregum.
|
|
|
|
| 15 |
Donec effundatur super nos
spiritus de excelso,
et erit desertum in carmel,
et carmel in saltum reputabitur.
|
|
|
|
| 16 |
Et habitabit in solitudine judicium,
et justitia in carmel sedebit.
|
|
|
|
| 17 |
Et erit opus justiti? pax,
et cultus justiti? silentium,
et securitas usque in sempiternum.
|
|
|
|
| 18 |
Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis,
et in tabernaculis fiduci?,
et in requie opulenta.
|
|
|
|
| 19 |
Grando autem in descensione saltus,
et humilitate humiliabitur civitas.
|
|
|
|
| 20 |
Beati qui seminatis super omnes aquas,
immittentes pedem bovis et asini. |
|
|
|