|
14 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Prope est ut veniat tempus ejus,
et dies ejus non elongabuntur.
Miserebitur enim Dominus Jacob,
et eliget adhuc de Israël,
et requiescere eos faciet super humum suam;
|
|
|
Israel - The exiled will return. Is.14.1-2 |
2 |
Et tenebunt eos populi,
et adducent eos in locum suum;
et possidebit eos domus Israël
super terram Domini
in servos et ancillas:
et erunt capientes eos qui se ceperant |
|
|
|
3 |
Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus
a labore tuo, et a concussione tua,
et a servitute dura qua ante servisti,
|
|
|
|
4 |
sumes parabolam istam
contra regem Babylonis, et dices:
Quomodo cessavit exactor;
quievit tributum?
|
|
|
The king of Babylonia in the world of the dead. Is.14.4-21 |
5 |
Contrivit Dominus baculum impiorum,
virgam dominantium,
|
|
|
|
6 |
cædentem populos in indignatione
plaga insanabili,
subjicientem in furore gentes,
persequentem crudeliter.
|
|
|
|
7 |
Conquievit et siluit omnis terra,
gavisa est et exsultavit;
|
|
|
|
8 |
abietes quoque lætatæ sunt super te,
et cedri Libani:
ex quo dormisti, non ascendet
qui succidat nos.
|
|
|
|
9 |
Infernus subter conturbatus est
in occursum adventus tui;
suscitavit tibi gigantes.
Omnes principes terræ
surrexerunt de soliis suis,
omnes principes nationum.
|
|
|
|
10 |
Universi respondebunt, et dicent tibi:
Et tu vulneratus es sicut et nos;
nostri similis effectus es.
|
|
|
|
11 |
Detracta est ad inferos superbia tua,
concidit cadaver tuum;
subter te sternetur tinea,
et operimentum tuum erunt vermes.
|
|
|
|
12 |
Quomodo cecidisti de cælo,
Lucifer, qui mane oriebaris?
corruisti in terram,
qui vulnerabas gentes?
|
|
|
|
13 |
Qui dicebas in corde tuo:
In cælum conscendam,
super astra Dei
exaltabo solium meum;
sedebo in monte testamenti,
in lateribus aquilonis;
|
|
|
|
14 |
ascendam super altitudinem nubium,
similis ero Altissimo?
|
|
|
|
15 |
Verumtamen ad infernum detraheris,
in profundum laci.
|
|
|
|
16 |
Qui te viderint, ad te inclinabuntur,
teque prospicient:
Numquid iste est vir qui conturbavit terram,
qui concussit regna,
|
|
|
|
17 |
qui posuit orbem desertum,
et urbes ejus destruxit,
vinctis ejus non aperuit carcerem?
|
|
|
|
18 |
Omnes reges gentium
universi dormierunt in gloria,
vir in domo sua;
|
|
|
|
19 |
tu autem projectus es de sepulchro tuo,
quasi stirps inutilis pollutus,
et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio,
et descenderunt ad fundamenta laci,
quasi cadave |
|
|
|
20 |
Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura;
tu enim terram tuam disperdidisti,
tu populum tuum occidisti:
non vocabitur in æternum
semen pessimorum.
|
|
|
|
21 |
Præparate filios ejus occisioni,
in iniquitate patrum suorum:
non consurgent, nec hæreditabunt terram,
neque implebunt faciem orbis civitatum.
|
|
|
|
22 |
Et consurgam super eos,
dicit Dominus exercituum;
et perdam Babylonis nomen, et reliquias,
et germen, et progeniem, dicit Dominus;
|
|
|
God will destroy Babylon. Is.14.22-23 |
23 |
et ponam eam in possessionem ericii,
et in paludes aquarum,
et scopabo eam in scopa terens,
dicit Dominus exercituum. |
|
|
|
24 |
Juravit Dominus exercituum, dicens:
Si non, ut putavi, ita erit;
et quomodo mente tractavi,
|
|
|
God will destroy the Assyrians. Is.14.24-27 |
25 |
sic eveniet:
ut conteram Assyrium in terra mea,
et in montibus meis conculcem eum;
et auferetur ab eis jugum ejus,
et onus illius ab humero eorum tolletur.
|
|
|
|
26 |
Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram;
et hæc est manus extenta super universas gentes.
|
|
|
|
27 |
Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare?
et manus ejus extenta; et quis avertet eam? |
|
|
|
28 |
In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud: |
|
|
God will destroy the Philistines. Is.14.28-32 |
29 |
Ne lætaris, Philisthæa omnis tu,
quoniam comminuta est virga percussoris tui;
de radice enim colubri egredietur regulus,
et semen ejus absorbens volucrem.
|
|
|
|
30 |
Et pascentur primogeniti pauperum,
et pauperes fiducialiter requiescent;
et interire faciam in fame radicem tuam,
et reliquias tuas interficiam.
|
|
|
|
31 |
Ulula, porta; clama civitas;
prostrata est Philisthæa omnis;
ab aquilone enim fumus veniet,
et non est qui effugiet agmen ejus.
|
|
|
|
32 |
Et quid respondebitur nuntiis gentis?
Quia Dominus fundavit Sion,
et in ipso sperabunt pauperes populi ejus. |
|
|
|