|
3 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,
auferet a Jerusalem et a Juda
validum et fortem,
omne robur panis, et omne robor aquæ;
|
|
|
Chaos in Jerusalem. Is.3.1-12 |
2 |
fortem, et virum bellatorem,
judicem, et prophetam, et ariolum, et senem;
|
|
|
|
3 |
principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium,
et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
|
|
|
|
4 |
Et dabo pueros principes eorum,
et effeminati dominabuntur eis;
|
|
|
|
5 |
et irruet populus, vir ad virum,
et unusquisque ad proximum suum;
tumultuabitur puer contra senem,
et ignobilis contra nobilem.
|
|
|
|
6 |
Apprehendet enim vir fratrem suum,
domesticum patris sui:
Vestimentum tibi est, princeps esto noster,
ruina autem hæc sub manu tua.
|
|
|
|
7 |
Respondebit in die illa, dicens:
Non sum medicus,
et in domo mea non est panis neque vestimentum:
nolite constituere me principem populi.
|
|
|
|
8 |
Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit,
quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,
ut provocarent oculos majestatis ejus.
|
|
|
|
9 |
Agnitio vultus eorum respondit eis;
et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.
Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !
|
|
|
|
10 |
Dicite justo quoniam bene,
quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
|
|
|
|
11 |
Væ impio in malum !
retributio enim manuum ejus fiet ei.
|
|
|
|
12 |
Populum meum exactores sui spoliaverunt,
et mulieres dominatæ sunt eis.
Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,
et viam gressuum tuorum dissipant.
|
|
|
|
13 |
Stat ad judicandum Dominus,
et stat ad judicandos populos.
|
|
|
The LORD judges his people. Is.3.13-15 |
14 |
Dominus ad judicium veniet
cum senibus populi sui, et principibus ejus;
vos enim depasti estis vineam,
et rapina pauperis in domo vestra.
|
|
|
|
15 |
Quare atteritis populum meum,
et facies pauperum commolitis?
dicit Dominus Deus exercituum. |
|
|
|
16 |
Et dixit Dominus:
Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion,
et ambulaverunt extento collo,
et nutibus oculorum ibant,
et plaudebant, ambulabant pedibus suis,
et composito g |
|
|
A warning to the women of Jerusalem. Is.3.16-4.1 |
17 |
decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,
et Dominus crinem earum nudabit.
|
|
|
|
18 |
In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
|
|
|
|
19 |
et lunulas, et torques,
et monilia, et armillas, et mitras,
|
|
|
|
20 |
et discriminalia, et periscelidas, et murenulas,
et olfactoriola, et inaures,
|
|
|
|
21 |
et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
|
|
|
|
22 |
et mutatoria, et palliola,
et linteamina, et acus,
|
|
|
|
23 |
et specula, et sindones,
et vittas, et theristra.
|
|
|
|
24 |
Et erit pro suavi odore fœtor,
et pro zona funiculus,
et pro crispanti crine calvitium,
et pro fascia pectorali cilicium.
|
|
|
|
25 |
Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent,
et fortes tui in prælio.
|
|
|
|
26 |
Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus,
et desolata in terra sedebit. |
|
|
|