katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
34 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Accedite, gentes, et audite;
et populi, attendite:
audiat terra, et plenitudo ejus;
orbis, et omne germen ejus.
God will punish his enemies. Is.34.1-17
2 Quia indignatio Domini super omnes gentes,
et furor super universam militiam eorum:
interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
 
3 Interfecti eorum projicientur,
et de cadaveribus eorum ascendet f?tor;
tabescent montes a sanguine eorum.
 
4 Et tabescet omnis militia c?lorum,
et complicabuntur sicut liber c?li:
et omnis militia eorum defluet,
sicut defluit folium de vinea et de ficu.
 
5 Quoniam inebriatus est in c?lo gladius meus;
ecce super Idum?am descendet,
et super populum interfectionis me?, ad judicium.
 
6 Gladius Domini repletus est sanguine,
incrassatus est adipe,
de sanguine agnorum et hircorum,
de sanguine medullatorum arietum:
victima enim Domini in Bosra,
et interfe
 
7 Et descendent unicornes cum eis,
et tauri cum potentibus;
inebriabitur terra eorum sanguine,
et humus eorum adipe pinguium.
 
8 Quia dies ultionis Domini,
annus retributionum judicii Sion.
 
9 Et convertentur torrentes ejus in picem,
et humus ejus in sulphur;
et erit terra ejus in picem ardentem.
 
10 Nocte et die non extinguetur,
in sempiternum ascendet fumus ejus,
a generatione in generationem desolabitur,
in s?cula s?culorum non erit transiens per eam.
 
11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius;
ibis et corvus habitabunt in ea:
et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum,
et perpendiculum in desolationem
 
12 Nobiles ejus non erunt ibi; regem potius invocabunt,
et omnes principes ejus erunt in nihilum.
 
13 Et orientur in domibus ejus spin? et urtic?,
et paliurus in munitionibus ejus;
et erit cubile draconum,
et pascua struthionum.
 
14 Et occurrent d?monia onocentauris,
et pilosus clamabit alter ad alterum;
ibi cubavit lamia,
et invenit sibi requiem.
 
15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos,
et circumfodit, et fovit in umbra ejus;
illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
 
16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite:
Unum ex eis non defuit,
alter alterum non qu?sivit;
quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit,
et spiritus ejus ips
 
17 Et ipse misit eis sortem,
et manus ejus divisit eam illis in mensuram:
usque in ?ternum possidebunt eam;
in generationem et generationem habitabunt in ea.
 

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.