katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
63 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Quis est iste, qui venit de Edom,
tinctis vestibus de Bosra?
iste formosus in stola sua,
gradiens in multitudine fortitudinis su??
Ego qui loquor justitiam,
et propug
the LORD's victory over the nations. Is.63.1-6
2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum,
et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
 
3 Torcular calcavi solus,
et de gentibus non est vir mecum;
calcavi eos in furore meo,
et conculcavi eos in ira mea:
et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,
 
4 Dies enim ultionis in corde meo;
annus redemptionis me? venit.
 
5 Circumspexi, et non erat auxiliator;
qu?sivi, et non fuit qui adjuvaret:
et salvavit mihi brachium meum,
et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
 
6 Et conculcavi populos in furore meo,
et inebriavi eos in indignatione mea,
et detraxi in terram virtutem eorum.
 
7 Miserationum Domini recordabor;
laudem Domini
super omnibus qu? reddidit nobis Dominus,
et super multitudinem bonorum domui Isra?l,
qu? largitus est eis secundum indulg
The LORD's goodness to Israel. Is.63.7-14
8 Et dixit: Verumtamen populus meus est,
filii non negantes;
et factus est eis salvator.
 
9 In omni tribulatione eorum non est tribulatus,
et angelus faciei ejus salvavit eos:
in dilectione sua et in indulgentia sua
ipse redemit eos,
et portavit eos, et elevavi
 
10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt,
et afflixerunt spiritum Sancti ejus:
et conversus est eis in inimicum,
et ipse debellavit eos.
 
11 Et recordatus est dierum s?culi Moysi, et populi sui.
Ubi est qui eduxit eos de mari
cum pastoribus gregis sui?
Ubi est qui posuit in medio ejus
spiritum Sancti sui;
 
12 qui eduxit ad dexteram Moysen,
brachio majestatis su?;
qui scidit aquas ante eos,
ut faceret sibi nomen sempiternum;
 
13 qui eduxit eos per abyssos,
quasi equum in deserto
non impingentem?
 
14 Quasi animal in campo descendens,
spiritus Domini ductor ejus fuit.
Sic adduxisti populum tuum,
ut faceres tibi nomen glori?.
 
15 Attende de c?lo, et vide
de habitaculo sancto tuo, et glori? tu?.
Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua,
multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum?
Super me conti
A prayer for mercy & help. Is.63.15-64.12
16 Tu enim pater noster:
et Abraham nescivit nos,
et Isra?l ignoravit nos:
tu, Domine, pater noster,
redemptor noster, a s?culo nomen tuum.
 
17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis;
indurasti cor nostrum ne timeremus te?
Convertere propter servos tuos,
tribus h?reditatis tu?.
 
18 Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum:
hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
 
19 Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri,
neque invocaretur nomen tuum super nos.
 

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.