|
30 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Væ filii desertores, dicit Dominus,
ut faceretis consilium, et non ex me,
et ordiremini telam, et non per spiritum meum,
ut adderetis peccatum super peccatum;
|
|
|
A useless treaty with Egypt. Is.30.1-7 |
2 |
qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum,
et os meum non interrogastis,
sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis,
et habentes fiduciam in umbra Ægypti !
|
|
|
|
3 |
Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem,
et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam.
|
|
|
|
4 |
Erant enim in Tani principes tui,
et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.
|
|
|
|
5 |
Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit:
non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem,
sed in confusionem et in opprobrium. |
|
|
|
6 |
Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæ
leæna, et leo ex eis,
vipera et regulus volans;
portantes super humeros jumentorum divitias suas,
et super gi |
|
|
|
7 |
Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur.
Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.
|
|
|
|
8 |
Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,
et in libro diligenter exara illud,
et erit in die novissimo
in testimonium usque in æternum.
|
|
|
The disobedient people. Is.30.8-18 |
9 |
Populus enim ad iracundiam provocans est:
et filii mendaces,
filii nolentes
audire legem Dei;
|
|
|
|
10 |
qui dicunt videntibus: Nolite videre,
et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt;
loquimini nobis placentia:
videte nobis errores.
|
|
|
|
11 |
Auferte a me viam;
declinate a me semitam;
cesset a facie nostra
Sanctus Israël.
|
|
|
|
12 |
Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc,
et sperastis in calumnia et in tumultu,
et innixi estis super eo;
|
|
|
|
13 |
propterea erit vobis iniquitas hæc
sicut interruptio cadens,
et requisita in muro excelso,
quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
|
|
|
|
14 |
Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli
contritione pervalida,
et non invenietur de fragmentis ejus testa
in qua portetur igniculus de incendio,
aut hauriatur paru |
|
|
|
15 |
Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël:
Si revertamini et quiescatis, salvi eritis;
in silentio et in spe erit fortitudo vestra.
Et noluistis,
|
|
|
|
16 |
et dixistis: Nequaquam,
sed ad equos fugiemus:
ideo fugietis;
et: Super veloces ascendemus:
ideo velociores erunt qui persequentur vos.
|
|
|
|
17 |
Mille homines a facie terroris unius;
et a facie terroris quinque fugietis,
donec relinquamini
quasi malus navis in vertice montis,
et quasi signum super collem.
|
|
|
|
18 |
Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri;
et ideo exaltabitur parcens vobis,
quia Deus judicii Dominus:
beati omnes qui exspectant eum !
|
|
|
|
19 |
Populus enim Sion habitabit in Jerusalem:
plorans nequaquam plorabis:
miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui:
statim ut audierit, respondebit tibi.
|
|
|
God will bless his people. Is.30.19-26 |
20 |
Et dabit vobis Dominus
panem arctum, et aquam brevem;
et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum;
et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
|
|
|
|
21 |
Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis:
Hæc est via; ambulate in ea,
et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
|
|
|
|
22 |
Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui,
et vestimentum conflatilis auri tui,
et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ.
Egredere, dices ei.
|
|
|
|
23 |
Et dabitur pluvia semini tuo,
ubicumque seminaveris in terra,
et panis frugum terræ
erit uberrimus et pinguis;
pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
|
|
|
|
24 |
et tauri tui, et pulli asinorum,
qui operantur terram,
commistum migma comedent
sicut in area ventilatum est.
|
|
|
|
25 |
Et erunt super omnem montem excelsum,
et super omnem collem elevatum,
rivi currentium aquarum,
in die interfectionis multorum,
cum ceciderint turres:
|
|
|
|
26 |
et erit lux lunæ sicut lux solis,
et lux solis erit septempliciter
sicut lux septem dierum,
in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui,
et percussuram plagæ ejus s |
|
|
|
27 |
Ecce nomen Domini venit de longinquo,
ardens furor ejus, et gravis ad portandum;
labia ejus repleta sunt indignatione,
et lingua ejus quasi ignis devorans.
|
|
|
God will punish Assyria. Is.30.27-33 |
28 |
Spiritus ejus velut torrens
inundans usque ad medium colli,
ad perdendas gentes in nihilum,
et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
|
|
|
|
29 |
Canticum erit vobis
sicut nox sanctificatæ solemnitatis,
et lætitia cordis
sicut qui pergit cum tibia,
ut intret in montem Domini
ad Fortem Israël.
|
|
|
|
30 |
Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ,
et terrorem brachii sui ostendet
in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis:
allidet in turbine, et in lapide grand |
|
|
|
31 |
A voce enim Domini pavebit Assur
virga percussus.
|
|
|
|
32 |
Et erit transitus virgæ fundatus,
quam requiescere faciet Dominus super eum
in tympanis et citharis;
et in bellis præcipuis expugnabit eos.
|
|
|
|
33 |
Præparata est enim ab heri Topheth,
a rege præparata,
profunda, et dilatata.
Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa;
flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam |
|
|
|