|
29 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Væ Ariel, Ariel
civitas, quam expugnavit David !
additus est annus ad annum:
solemnitates evolutæ sunt.
|
|
|
The fate of Jerusalem. Is.29.1-8 |
2 |
Et circumvallabo Ariel,
et erit tristis et mœrens,
et erit mihi quasi Ariel.
|
|
|
|
3 |
Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo,
et jaciam contra te aggerem,
et munimenta ponam in obsidionem tuam.
|
|
|
|
4 |
Humiliaberis, de terra loqueris,
et de humo audietur eloquium tuum;
et erit quasi pythonis de terra vox tua,
et de humo eloquium tuum mussitabit.
|
|
|
|
5 |
Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te,
et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt;
|
|
|
|
6 |
eritque repente confestim.
A Domino exercituum visitabitur
in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna
turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis.
|
|
|
|
7 |
Et erit sicut somnium visionis nocturnæ
multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel,
et omnes qui militaverunt, et obsederunt,
et prævaluerunt adversus eam.
|
|
|
|
8 |
Et sicut somniat esuriens, et comedit,
cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus;
et sicut somniat sitiens et bibit,
et postquam fuerit expergefactus, lassus a |
|
|
|
9 |
Obstupescite et admiramini;
fluctuate et vacillate;
inebriamini, et non a vino;
movemini, et non ab ebrietate.
|
|
|
Disregarded warnings. Is.29.9-14 |
10 |
Quoniam miscuit vobis Dominus
spiritum soporis; claudet oculos vestros:
prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
|
|
|
|
11 |
Et erit vobis visio omnium
sicut verba libri signati,
quem cum dederint scienti litteras,
dicent: Lege istum:
et respondebit: Non possum, signatus est enim.
|
|
|
|
12 |
Et dabitur liber nescienti litteras,
diceturque ei: Lege;
et respondebit: Nescio litteras.
|
|
|
|
13 |
Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo,
et labiis suis glorificat me,
cor autem ejus longe est a me,
et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
|
|
|
|
14 |
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam
populo huic miraculo grandi et stupendo;
peribit enim sapientia a sapientibus ejus,
et intellectus prudentium ejus abscondetur |
|
|
|
15 |
Væ qui profundi estis corde,
ut a Domino abscondatis consilium;
quorum sunt in tenebris opera,
et dicunt: Quis videt nos?
et quis novit nos?
|
|
|
Hope for the future. Is.29.15-24 |
16 |
Perversa est hæc vestra cogitatio;
quasi si lutum contra figulum cogitet,
et dicat opus factori suo: Non fecisti me;
et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.
|
|
|
|
17 |
Nonne adhuc in modico et in brevi
convertetur Libanus in carmel,
et carmel in saltum reputabitur?
|
|
|
|
18 |
Et audient in die illa surdi verba libri,
et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.
|
|
|
|
19 |
Et addent mites in Domino lætitiam,
et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt;
|
|
|
|
20 |
quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor,
et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,
|
|
|
|
21 |
qui peccare faciebant homines in verbo,
et arguentem in porta supplantabant,
et declinaverunt frustra a justo.
|
|
|
|
22 |
Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob,
qui redemit Abraham:
Non modo confundetur Jacob,
nec modo vultus ejus erubescet;
|
|
|
|
23 |
sed cum viderit filios suos,
opera manuum mearum in medio sui
sanctificantes nomen meum,
et sanctificabunt Sanctum Jacob,
et Deum Israël prædicabunt;
|
|
|
|
24 |
et scient errantes spiritu intellectum,
et mussitatores discent legem. |
|
|
|