|
49 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Audite, insulæ,
et attendite, populi de longe:
Dominus ab utero vocavit me;
de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
|
|
|
Israel - a light to the nations. Is.49.1-7 |
2 |
Et posuit os meum quasi gladium acutum,
in umbra manus suæ protexit me,
et posuit me sicut sagittam electam:
in pharetra sua abscondit me.
|
|
|
|
3 |
Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël,
quia in te gloriabor.
|
|
|
|
4 |
Et ego dixi: In vacuum laboravi;
sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi:
ergo judicium meum cum Domino,
et opus meum cum Deo meo.
|
|
|
|
5 |
Et nunc dicit Dominus,
formans me ex utero servum sibi,
ut reducam Jacob ad eum,
et Israël non congregabitur;
et glorificatus sum in oculis Domini,
et Deus meus factus |
|
|
|
6 |
Et dixit: Parum est ut sis mihi servus
ad suscitandas tribus Jacob,
et fæces Israël convertendas:
ecce dedi te in lucem gentium,
ut sis salus mea
usque ad extremum ter |
|
|
|
7 |
Hæc dicit Dominus,
redemptor Israël, Sanctus ejus,
ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem,
ad servum dominorum:
Reges videbunt,
et consurgent principes, et ador |
|
|
|
8 |
Hæc dicit Dominus:
In tempore placito exaudivi te,
et in die salutis auxiliatus sum tui:
et servavi te, et dedi te in fœdus populi,
ut suscitares terram,
et possidere |
|
|
The restoration of Jerusalem. Is.49.8-50.3 |
9 |
ut diceres his qui vincti sunt: Exite,
et his qui in tenebris: Revelamini.
Super vias pascentur,
et in omnibus planis pascua eorum.
|
|
|
|
10 |
Non esurient neque sitient,
et non percutiet eos æstus et sol,
quia miserator eorum reget eos,
et ad fontes aquarum potabit eos.
|
|
|
|
11 |
Et ponam omnes montes meos in viam,
et semitæ meæ exaltabuntur.
|
|
|
|
12 |
Ecce isti de longe venient,
et ecce illi ab aquilone et mari,
et isti de terra australi.
|
|
|
|
13 |
Laudate, cæli, et exsulta, terra;
jubilate, montes, laudem,
quia consolatus est Dominus populum suum,
et pauperum suorum miserebitur. |
|
|
|
14 |
Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus,
et Dominus oblitus est mei.
|
|
|
|
15 |
Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,
ut non misereatur filio uteri sui?
Etsi illa oblita fuerit,
ego tamen non obliviscar tui.
|
|
|
|
16 |
Ecce in manibus meis descripsi te;
muri tui coram oculis meis semper.
|
|
|
|
17 |
Venerunt structores tui;
destruentes te et dissipantes a te exibunt.
|
|
|
|
18 |
Leva in circuitu oculos tuos, et vide:
omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.
Vivo ego, dicit Dominus,
quia omnibus his velut ornamento vestieris,
et circumdabis ti |
|
|
|
19 |
quia deserta tua, et solitudines tuæ,
et terra ruinæ tuæ,
nunc angusta erunt præ habitatoribus;
et longe fugabuntur qui absorbebant te.
|
|
|
|
20 |
Adhuc dicent in auribus tuis
filii sterilitatis tuæ:
Angustus est mihi locus;
fac spatium mihi ut habitem.
|
|
|
|
21 |
Et dices in corde tuo:
Quis genuit mihi istos?
ego sterilis et non pariens,
transmigrata, et captiva;
et istos quis enutrivit?
ego destituta et sola;
et isti ubi |
|
|
|
22 |
Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce levabo ad gentes manum meam,
et ad populos exaltabo signum meum:
et afferent filios tuos in ulnis,
et filias tuas super humeros portabunt. |
|
|
|
23 |
Et erunt reges nutritii tui,
et reginæ nutrices tuæ;
vultu in terram demisso adorabunt te,
et pulverem pedum tuorum lingent.
Et scies quia ego Dominus,
super quo non c |
|
|
|
24 |
Numquid tolletur a forti præda?
aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
|
|
|
|
25 |
Quia hæc dicit Dominus:
Equidem, et captivitas a forti tolletur,
et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur.
Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo,
et filios tuo |
|
|
|
26 |
Et cibabo hostes tuos carnibus suis,
et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur,
et sciet omnis caro
quia ego Dominus salvans te,
et redemptor tuus fortis Jacob. |
|
|
|