katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
5 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Cantabo dilecto meo
canticum patruelis mei vine? su?.
Vinea facta est dilecto meo
in cornu filio olei.
The song of the vineyard. Is.5.1-7
2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa,
et plantavit eam electam;
et ?dificavit turrim in medio ejus,
et torcular exstruxit in ea;
et exspectavit ut faceret uvas,
et
 
3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem
et viri Juda,
judicate inter me
et vineam meam.
 
4 Quid est quod debui ultra facere vine? me?,
et non feci ei?
an quod exspectavi ut faceret uvas,
et fecit labruscas?
 
5 Et nunc ostendam vobis
quid ego faciam vine? me?:
auferam sepem ejus,
et erit in direptionem;
diruam maceriam ejus,
et erit in conculcationem.
 
6 Et ponam eam desertam;
non putabitur et non fodietur:
et ascendent vepres et spin?,
et nubibus mandabo
ne pluant super eam imbrem.
 
7 Vinea enim Domini exercituum
domus Isra?l est;
et vir Juda
germen ejus delectabile:
et exspectavi ut faceret judicium,
et ecce iniquitas;
et justitiam, et ecce clamor
 
8 V? qui conjungitis domum ad domum,
et agrum agro copulatis
usque ad terminum loci !
Numquid habitabitis vos soli
in medio terr??
The evil that men do! Is.5.8-30
9 In auribus meis sunt h?c,
dicit Dominus exercituum;
nisi domus mult? desert? fuerint,
grandes et pulchr?, absque habitatore.
 
10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,
et triginta modii sementis facient modios tres.
 
11 V? qui consurgitis mane
ad ebrietatem sectandam,
et potandum usque ad vesperam,
ut vino ?stuetis !
 
12 Cithara, et lyra, et tympanum,
et tibia, et vinum in conviviis vestris;
et opus Domini non respicitis,
nec opera manuum ejus consideratis.
 
13 Propterea captivus ductus est populus meus,
quia non habuit scientiam,
et nobiles ejus interierunt fame,
et multitudo ejus siti exaruit.
 
14 Propterea dilatavit infernus animam suam,
et aperuit os suum absque ullo termino;
et descendent fortes ejus,
et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
 
15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,
et oculi sublimium deprimentur.
 
16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio;
et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
 
17 Et pascentur agni juxta ordinem suum,
et deserta in ubertatem versa adven? comedent.
 
18 V? qui trahitis iniquitatem
in funiculis vanitatis,
et quasi vinculum plaustri peccatum !
 
19 qui dicitis: Festinet,
et cito veniat opus ejus, ut videamus;
et appropiet, et veniat
consilium sancti Isra?l,
et sciemus illud !
 
20 V? qui dicitis malum bonum,
et bonum malum;
ponentes tenebras lucem,
et lucem tenebras;
ponentes amarum in dulce,
et dulce in amarum !
 
21 V? qui sapientes estis in oculis vestris,
et coram vobismetipsis prudentes.
 
22 V? qui potentes estis ad bibendum vinum,
et viri fortes ad miscendam ebrietatem !
 
23 qui justificatis impium pro muneribus,
et justitiam justi aufertis ab eo !
 
24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,
et calor flamm? exurit,
sic radix eorum quasi favilla erit,
et germen eorum ut pulvis ascendet;
abjecerunt enim legem D
 
25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum,
et extendit manum suam super eum, et percussit eum:
et conturbati sunt montes,
et facta sunt morticina eorum quasi stercus i
 
26 Et elevabit signum in nationibus procul,
et sibilabit ad eum de finibus terr?:
et ecce festinus velociter veniet.
 
27 Non est deficiens neque laborans in eo;
non dormitabit, neque dormiet;
neque solvetur cingulum renum ejus,
nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
 
28 Sagitt? ejus acut?, et omnes arcus ejus extenti.
Ungul? equorum ejus ut silex,
et rot? ejus quasi impetus tempestatis.
 
29 Rugitus ejus ut leonis;
rugiet ut catuli leonum:
et frendet, et tenebit pr?dam,
et amplexabitur, et non erit qui eruat.
 
30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris:
aspiciemus in terram,
et ecce tenebr? tribulationis,
et lux obtenebrata est in caligine ejus.
 

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.