katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
57 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Justus perit,
et non est qui recogitet in corde suo;
et viri misericordi? colliguntur,
quia non est qui intelligat:
a facie enim maliti? collectus est justus.
Israel's idolatry condemned. Is.57.1-13
2 Veniat pax;
requiescat in cubili suo
qui ambulavit in directione sua.
 
3 Vos autem accedite huc,
filii auguratricis,
semen adulteri et fornicari?.
 
4 Super quem lusistis?
super quem dilatastis os,
et ejecistis linguam?
Numquid non vos filii scelesti,
semen mendax,
 
5 qui consolamini in diis
subter omne lignum frondosum,
immolantes parvulos in torrentibus,
subter eminentes petras?
 
6 In partibus torrentis pars tua;
h?c est sors tua:
et ipsis effudisti libamen,
obtulisti sacrificium.
Numquid super his non indignabor?
 
7 Super montem excelsum et sublimem
posuisti cubile tuum,
et illuc ascendisti
ut immolares hostias.
 
8 Et post ostium, et retro postem,
posuisti memoriale tuum.
Quia juxta me discooperuisti,
et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum,
et pepigisti cum eis f?dus;
dile
 
9 Et ornasti te regi unguento,
et multiplicasti pigmenta tua.
Misisti legatos tuos procul,
et humiliata es usque ad inferos.
 
10 In multitudine vi? tu? laborasti;
non dixisti: Quiescam.
Vitam manus tu? invenisti;
propterea non rogasti.
 
11 Pro quo sollicita timuisti,
quia mentita es,
et mei non es recordata,
neque cogitasti in corde tuo?
Quia ego tacens et quasi non videns,
et mei oblita es.
 
12 Ego annuntiabo justitiam tuam,
et opera tua non proderunt tibi.
 
13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui,
et omnes eos auferet ventus,
tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, h?reditabit terram,
et possidebit montem sanctum me
 
14 Et dicam: Viam facite, pr?bete iter; declinate de semita,
auferte offendicula de via populi mei.
God's promise of help & healing. Is.57.14-21
15 Quia h?c dicit Excelsus,
et Sublimis, habitans ?ternitatem, et sanctum nomen ejus:
in excelso et in sancto habitans,
et cum contrito et humili spiritu:
ut vivificet sp
 
16 Non enim in sempiternum litigabo,
neque usque ad finem irascar,
quia spiritus a facie mea egredietur,
et flatus ego faciam.
 
17 Propter iniquitatem avariti? ejus iratus sum, et percussi eum.
Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum;
et abiit vagus in via cordis sui.
 
18 Vias ejus vidi, et sanavi eum;
et reduxi eum, et reddidi consolationes
ipsi, et lugentibus ejus.
 
19 Creavi fructum labiorum pacem;
pacem ei qui longe est et qui prope,
dixit Dominus, et sanavi eum.
 
20 Impii autem quasi mare fervens,
quod quiescere non potest,
et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.
 
21 Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.