|
21 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt,
de deserto venit,
de terra horribili.
|
|
|
A vision of the fall of Babylon. Is.21.1-10 |
2 |
Visio dura nuntiata est mihi:
qui incredulus est infideliter agit;
et qui depopulator est vastat.
Ascende, Ælam; obside, Mede;
omnem gemitum ejus cessare feci.
|
|
|
|
3 |
Propterea repleti sunt lumbi mei dolore;
angustia possedit me
sicut angustia parturientis;
corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
|
|
|
|
4 |
Emarcuit cor meum;
tenebræ stupefecerunt me:
Babylon dilecta mea
posita est mihi in miraculum.
|
|
|
|
5 |
Pone mensam, contemplare in specula
comedentes et bibentes:
surgite, principes,
arripite clypeum.
|
|
|
|
6 |
Hæc enim dixit mihi Dominus:
Vade, et pone speculatorem,
et quodcumque viderit annuntiet.
|
|
|
|
7 |
Et vidit currum duorum equitum,
ascensorem asini,
et ascensorem cameli;
et contemplatus est diligenter multo intuitu.
|
|
|
|
8 |
Et clamavit leo:
Super speculam Domini ego sum,
stans jugiter per diem;
et super custodiam meam ego sum,
stans totis noctibus.
|
|
|
|
9 |
Ecce iste venit ascensor
vir bigæ equitum;
et respondit, et dixit:
Cecidit, cecidit Babylon,
et omnia sculptilia deorum ejus
contrita sunt in terram.
|
|
|
|
10 |
Tritura mea et filii areæ meæ,
quæ audivi a Domino exercituum,
Deo Israël,
annuntiavi vobis. |
|
|
|
11 |
Onus Duma. Ad me clamat ex Seir:
Custos, quid de nocte?
custos, quid de nocte?
|
|
|
A message about Edom. Is.21.11-12 |
12 |
Dixit custos:
Venit mane et nox;
si quæritis, quærite;
convertimini, venite. |
|
|
|
13 |
Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis,
in semitis Dedanim.
|
|
|
A message about Arabia. Is.21.13-17 |
14 |
Occurrentes sitienti ferte aquam,
qui habitatis terram austri;
cum panibus occurrite fugienti.
|
|
|
|
15 |
A facie enim gladiorum fugerunt,
a facie gladii imminentis,
a facie arcus extenti,
a facie gravis prælii.
|
|
|
|
16 |
Quoniam hæc dicit Dominus ad me:
Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,
et auferetur omnis gloria Cedar.
|
|
|
|
17 |
Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium
de filiis Cedar imminuentur;
Dominus enim Deus Israël locutus est. |
|
|
|