|
2 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem. |
|
|
Everlasting peace. Is.2.1-5 | Mic.4.1-3 |
2 |
Et erit in novissimis diebus:
præparatus mons domus Domini
in vertice montium,
et elevabitur super colles;
et fluent ad eum omnes gentes,
|
|
|
|
3 |
et ibunt populi multi, et dicent:
Venite, et ascendamus ad montem Domini,
et ad domum Dei Jacob;
et docebit nos vias suas,
et ambulabimus in semitis ejus,
quia de Sion |
|
|
|
4 |
Et judicabit gentes,
et arguet populos multos;
et conflabunt gladios suos in vomeres,
et lanceas suas in falces.
Non levabit gens contra gentem gladium,
nec exercebuntur |
|
|
|
5 |
Domus Jacob, venite,
et ambulemus in lumine Domini. |
|
|
|
6 |
Projecisti enim populum tuum,
domum Jacob,
quia repleti sunt ut olim,
et augeres habuerunt ut Philisthiim,
et pueris alienis adhæserunt.
|
|
|
Arrogance will be restored. Is.2.6-22 |
7 |
Repleta est terra argento et auro,
et non est finis thesaurorum ejus.
|
|
|
|
8 |
Et repleta est terra ejus equis,
et innumerabiles quadrigæ ejus.
Et repleta est terra ejus idolis;
opus manuum suarum adoraverunt,
quod fecerunt digiti eorum.
|
|
|
|
9 |
Et incurvavit se homo,
et humiliatus est vir;
ne ergo dimittas eis.
|
|
|
|
10 |
Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo
a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
|
|
|
|
11 |
Oculi sublimes hominis humiliati sunt,
et incurvabitur altitudo virorum;
exaltabitur autem Dominus solus
in die illa.
|
|
|
|
12 |
Quia dies Domini exercituum
super omnem superbum, et excelsum,
et super omnem arrogantem,
et humiliabitur;
|
|
|
|
13 |
et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,
et super omnes quercus Basan,
|
|
|
|
14 |
et super omnes montes excelsos,
et super omnes colles elevatos,
|
|
|
|
15 |
et super omnem turrim excelsam,
et super omnem murum munitum,
|
|
|
|
16 |
et super omnes naves Tharsis,
et super omne quod visu pulchrum est,
|
|
|
|
17 |
et incurvabitur sublimitas hominum,
et humiliabitur altitudo virorum,
et elevabitur Dominus solus
in die illa;
|
|
|
|
18 |
et idola penitus conterentur;
|
|
|
|
19 |
et introibunt in speluncas petrarum,
et in voragines terræ,
a facie formidinis Domini
et a gloria majestatis ejus,
cum surrexerit percutere terram.
|
|
|
|
20 |
In die illa projiciet homo
idola argenti sui, et simulacra auri sui,
quæ fecerat sibi ut adoraret,
talpas et vespertiliones.
|
|
|
|
21 |
Et ingreditur scissuras petrarum
et in cavernas saxorum,
a facie formidinis Domini,
et a gloria majestatis ejus,
cum surrexerit percutere terram.
|
|
|
|
22 |
Quiescite ergo ab homine,
cujus spiritus in naribus ejus est,
quia excelsus reputatus est ipse. |
|
|
|