|
37 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. |
|
|
Hezekiah asks Isaiah's advice. Is.37.1-7 | 2Kgs.19.1-7 |
2 |
Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam, |
|
|
|
3 |
et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. |
|
|
|
4 |
Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus |
|
|
|
5 |
Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam. |
|
|
|
6 |
Et dixit ad eos Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. |
|
|
|
7 |
Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. |
|
|
|
8 |
Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis. |
|
|
The Assyrians send another threat. Is.37.8-20 | 2Kgs.19.8-19 |
9 |
Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: |
|
|
|
10 |
Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum. |
|
|
|
11 |
Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt: et tu poteris liberari? |
|
|
|
12 |
Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar? |
|
|
|
13 |
Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava? |
|
|
|
14 |
Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino: |
|
|
|
15 |
et oravit Ezechias ad Dominum, dicens: |
|
|
|
16 |
Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram. |
|
|
|
17 |
Inclina, Domine, aurem tuam, et audi; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem. |
|
|
|
18 |
Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, |
|
|
|
19 |
et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. |
|
|
|
20 |
Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus. |
|
|
|
21 |
Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum, |
|
|
Isaiah's message to Hezekiah. Is.37.21-38 | 2Kgs.19.20-37 |
22 |
hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te et subsannavit te,
virgo filia Sion;
post te caput movit,
filia Jerusalem.
|
|
|
|
23 |
Cui exprobrasti? et quem blasphemasti?
et super quem exaltasti vocem,
et levasti altitudinem oculorum tuorum?
ad Sanctum Israël.
|
|
|
|
24 |
In manu servorum tuorum exprobrasti Domino,
et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum
ego ascendi altitudinem montium juga Libani;
et succidam excelsa cedrorum ejus |
|
|
|
25 |
Ego fodi, et bibi aquam,
et exsiccavi vestigio pedis mei
omnes rivos aggerum.
|
|
|
|
26 |
Numquid non audisti quæ olim fecerim ei?
Ex diebus antiquis ego plasmavi illud;
et nunc adduxi,
et factum est in eradicationem collium compugnantium,
et civitatum muni |
|
|
|
27 |
Habitatores earum breviata manu
contremuerunt, et confusi sunt.
Facti sunt sicut fœnum agri,
et gramen pascuæ,
et herba tectorum,
quæ exaruit antequam maturesceret.
|
|
|
|
28 |
Habitationem tuam, et egressum tuum,
et introitum tuum cognovi,
et insaniam tuam contra me.
|
|
|
|
29 |
Cum fureres adversum me,
superbia tua ascendit in aures meas.
Ponam ergo circulum in naribus tuis,
et frenum in labiis tuis,
et reducam te in viam
per quem venisti. |
|
|
|
30 |
Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedit |
|
|
|
31 |
Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum: |
|
|
|
32 |
quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud. |
|
|
|
33 |
Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc,
et non jaciet ibi sagittam,
et non occupabit eam clypeus,
et non mittet in circuitu ejus ag |
|
|
|
34 |
In via qua venit, per eam revertetur,
et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
|
|
|
|
35 |
Et protegam civitatem istam, ut salvem eam
propter me, et propter David, servum meum. |
|
|
|
36 |
Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. |
|
|
|
37 |
Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. |
|
|
|
38 |
Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, f |
|
|
|