|
58 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Clama, ne cesses,
quasi tuba exalta vocem tuam,
et annuntia populo meo scelera eorum,
et domui Jacob peccata eorum.
|
|
|
True fasting. Is.58.1-12 |
2 |
Me etenim de die in diem quærunt,
et scire vias meas volunt,
quasi gens quæ justitiam fecerit,
et judicium Dei sui non dereliquerit.
Rogant me judicia justitiæ;
appropi |
|
|
|
3 |
Quare jejunavimus, et non aspexisti;
humiliavimus animas nostras, et nescisti?
Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra,
et omnes debitores vestros repetitis |
|
|
|
4 |
Ecce ad lites et contentiones jejunatis,
et percutitis pugno impie.
Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem,
ut audiatur in excelso clamor vester.
|
|
|
|
5 |
Numquid tale est jejunium quod elegi,
per diem affligere hominem animam suam?
numquid contorquere quasi circulum caput suum,
et saccum et cinerem sternere?
numquid istu |
|
|
|
6 |
Nonne hoc est magis jejunium quod elegi?
Dissolve colligationes impietatis,
solve fasciculos deprimentes,
dimitte eos qui confracti sunt liberos,
et omne onus dirumpe; |
|
|
|
7 |
frange esurienti panem tuum,
et egenos vagosque induc in domum tuam;
cum videris nudum, operi eum,
et carnem tuam ne despexeris.
|
|
|
|
8 |
Tunc erumpet quasi mane lumen tuum;
et sanitas tua citius orietur,
et anteibit faciem tuam justitia tua,
et gloria Domini colliget te.
|
|
|
|
9 |
Tunc invocabis, et Dominus exaudiet;
clamabis, et dicet: Ecce adsum.
Si abstuleris de medio tui catenam,
et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest;
|
|
|
|
10 |
cum effuderis esurienti animam tuam,
et animam afflictam repleveris,
orietur in tenebris lux tua,
et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.
|
|
|
|
11 |
Et requiem tibi dabit Dominus semper,
et implebit splendoribus animam tuam,
et ossa tua liberabit;
et eris quasi hortus irriguus,
et sicut fons aquarum
cujus non defic |
|
|
|
12 |
Et ædificabuntur in te deserta sæculorum,
fundamenta generationis et generationis suscitabis;
et vocaberis ædificator sepium,
avertens semitas in quietem.
|
|
|
|
13 |
Si averteris a sabbato pedem tuum
facere voluntatem tuam in die sancto meo,
et vocaveris sabbatum delicatum,
et sanctum Domini gloriosum,
et glorificaveris eum dum non f |
|
|
Keeping the Sabbath. Is.58.13-14 |
14 |
tunc delectaberis super Domino,
et sustollam te super altitudines terræ,
et cibabo te hæreditate Jacob patris tui:
os enim Domini locutum est. |
|
|
|