|
40 |
EZECHIEL PROPHETA |
Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) |
Ezechiel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me |
|
|
VISION OF THE FUTURE TEMPLE. (40.1-48.35). Ezekiel taken to Jerusalem. Eze.40.1-4 |
2 |
In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum. |
|
|
|
3 |
Et introduxit me illuc: et ecce vir cujus erat species quasi species æris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensuræ in manu ejus: stabat autem in porta. |
|
|
|
4 |
Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia qu |
|
|
|
5 |
Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique: et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo: et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. |
|
|
East gate. Eze.40.5-16 |
6 |
Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine. |
|
|
|
7 |
Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos. |
|
|
|
8 |
Et limen portæ, juxta vestibulum portæ intrinsecus, calamo uno. |
|
|
|
9 |
Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portæ erat intrinsecus. |
|
|
|
10 |
Porro thalami portæ ad viam orientalem, tres hinc et tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte. |
|
|
|
11 |
Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum, et longitudinem portæ tredecim cubitorum. |
|
|
|
12 |
Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque: thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. |
|
|
|
13 |
Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium. |
|
|
|
14 |
Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portæ undique per circuitum. |
|
|
|
15 |
Et ante faciem portæ quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris, quinquaginta cubitos. |
|
|
|
16 |
Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pi |
|
|
|
17 |
Et eduxit me ad atrium exterius: et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. |
|
|
Outer courtyard. Eze.40.17-19 |
18 |
Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius. |
|
|
|
19 |
Et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus: centum cubitos ad orientem et ad aquilonem. |
|
|
|
20 |
Portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine. |
|
|
North gate. Eze.40.20-23 |
21 |
Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. |
|
|
|
22 |
Fenestræ autem ejus, et vestibulum, et sculpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem: et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam. |
|
|
|
23 |
Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. |
|
|
|
24 |
Et eduxit me ad viam australem: et ecce porta quæ respiciebat ad austrum: et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores. |
|
|
South gate. Eze.40.24-27 |
25 |
Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum. |
|
|
|
26 |
Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus: et cælatæ palmæ erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus. |
|
|
|
27 |
Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos. |
|
|
|
28 |
Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam juxta mensuras superiores. |
|
|
Inner courtyard - South gate. Eze.40.28-31 |
29 |
Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. |
|
|
|
30 |
Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum: |
|
|
|
31 |
et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam. |
|
|
|
32 |
Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores. |
|
|
Inner courtyard - East gate. Eze.40.32-34 |
33 |
Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra: et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. |
|
|
|
34 |
Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmæ cælatæ in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus. |
|
|
|
35 |
Et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores. |
|
|
Inner courtyard - North gate. Eze.40.35-37 |
36 |
Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. |
|
|
|
37 |
Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius: et cælatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus. |
|
|
|
38 |
Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum. |
|
|
Buildings near the north gate. Eze.40.38-46 |
39 |
Et in vestibulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto. |
|
|
|
40 |
Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem, duæ mensæ: et ad latus alterum, ante vestibulum portæ, duæ mensæ: |
|
|
|
41 |
quatuor mensæ hinc, et quatuor mensæ inde: per latera portæ octo mensæ erant, super quas immolabant. |
|
|
|
42 |
Quatuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris exstructæ, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius: super quas ponant vas |
|
|
|
43 |
Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis. |
|
|
|
44 |
Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem: et facies eorum contra viam australem: una ex latere portæ orientali |
|
|
|
45 |
Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam: sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi. |
|
|
|
46 |
Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. |
|
|
|
47 |
Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi. |
|
|
Inner courtyard & temple. Eze.40.47-41.4 |
48 |
Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem portæ trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. |
|
|
|
49 |
Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnæ erant in frontibus: una hinc, et altera inde. |
|
|
|