|
36 |
EZECHIEL PROPHETA |
Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) |
Ezechiel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices: Montes Israël, audite verbum Domini.
|
|
|
God's blessing on Israel. Eze.36.1-15 |
2 |
Hæc dicit Dominus Deus:
Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge,
altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis:
|
|
|
|
3 |
propterea vaticinare, et dic:
Hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum,
et facti in hæreditatem reliquis gentibus,
et ascendistis super labium linguæ |
|
|
|
4 |
propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei.
Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus,
torrentibus, vallibusque et desertis,
parietinis et urbibus derelictis,
quæ depopulatæ sunt e |
|
|
|
5 |
Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus,
et de Idumæa universa,
quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio,
et toto corde et |
|
|
|
6 |
idcirco vaticinare super humum Israël,
et dices montibus et collibus, jugis et vallibus:
Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum,
eo quod confusionem gent |
|
|
|
7 |
Idcirco hæc dicit Dominus Deus:
Ego levavi manum meam,
ut gentes quæ in circuitu vestro sunt,
ipsæ confusionem suam portent.
|
|
|
|
8 |
Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis,
et fructum vestrum afferatis populo meo Israël:
prope enim est ut veniat.
|
|
|
|
9 |
Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos:
et arabimini, et accipietis sementem.
|
|
|
|
10 |
Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël:
et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
|
|
|
|
11 |
Et replebo vos hominibus et jumentis,
et multiplicabuntur, et crescent:
et habitare vos faciam sicut a principio,
bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio:
et scietis quia ego D |
|
|
|
12 |
Et adducam super vos homines, populum meum Israël,
et hæreditate possidebunt te:
et eris eis in hæreditatem,
et non addes ultra ut absque eis sis.
|
|
|
|
13 |
Hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod dicunt de vobis:
Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam:
|
|
|
|
14 |
propterea homines non comedes amplius,
et gentem tuam non necabis ultra,
ait Dominus Deus.
|
|
|
|
15 |
Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium,
et opprobrium populorum nequaquam portabis:
et gentem tuam non amittes amplius,
ait Dominus Deus. |
|
|
|
16 |
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: |
|
|
Israel's new life. Eze.36.16-38 |
17 |
Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua,
et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis:
juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.
|
|
|
|
18 |
Et effudi indignationem meam super eos
pro sanguine quem fuderunt super terram,
et in idolis suis polluerunt eam.
|
|
|
|
19 |
Et dispersi eos in gentes,
et ventilati sunt in terras:
juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
|
|
|
|
20 |
Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt:
et polluerunt nomen sanctum meum,
cum diceretur de eis: Populus Domini iste est,
et de terra ejus egressi sunt.
|
|
|
|
21 |
Et peperci nomini sancto meo,
quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
|
|
|
|
22 |
Idcirco dices domui Israël:
Hæc dicit Dominus Deus:
Non propter vos ego faciam, domus Israël,
sed propter nomen sanctum meum,
quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
|
|
|
|
23 |
Et sanctificabo nomen meum magnum
quod pollutum est inter gentes,
quod polluistis in medio earum:
ut sciant gentes quia ego Dominus,
ait Dominus exercituum,
cum sanctificatus fuero in vob |
|
|
|
24 |
Tollam quippe vos de gentibus,
et congregabo vos de universis terris,
et adducam vos in terram vestram.
|
|
|
|
25 |
Et effundam super vos aquam mundam,
et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,
et ab universis idolis vestris mundabo vos.
|
|
|
|
26 |
Et dabo vobis cor novum,
et spiritum novum ponam in medio vestri:
et auferam cor lapideum de carne vestra,
et dabo vobis cor carneum.
|
|
|
|
27 |
Et spiritum meum ponam in medio vestri:
et faciam ut in præceptis meis ambuletis,
et judicia mea custodiatis et operemini.
|
|
|
|
28 |
Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris:
et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum.
|
|
|
|
29 |
Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris:
et vocabo frumentum et multiplicabo illud,
et non imponam vobis famem.
|
|
|
|
30 |
Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri,
ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
|
|
|
|
31 |
Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum,
studiorumque non bonorum:
et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.
|
|
|
|
32 |
Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis:
confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël. |
|
|
|
33 |
Hæc dicit Dominus Deus:
In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris,
et inhabitari fecero urbes,
et instauravero ruinosa,
|
|
|
|
34 |
et terra deserta fuerit exculta,
quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
|
|
|
|
35 |
dicent: Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis:
et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.
|
|
|
|
36 |
Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro,
quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta:
ego Dominus locutus sim, et fecerim.
|
|
|
|
37 |
Hæc dicit Dominus Deus:
Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis:
multiplicabo eos sicut gregem hominum,
|
|
|
|
38 |
ut gregem sanctum,
ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus:
sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum:
et scient quia ego Dominus. |
|
|
|