|
39 |
EZECHIEL PROPHETA |
Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) |
Ezechiel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego super te, Gog,
principem capitis Mosoch et Thubal.
|
|
|
Defeat of Gog. Eze.39.1-10 |
2 |
Et circumagam te, et educam te,
et ascendere te faciam de lateribus aquilonis,
et adducam te super montes Israël.
|
|
|
|
3 |
Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua,
et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
|
|
|
|
4 |
Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua,
et populi tui qui sunt tecum:
feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ
dedi te ad devorandum.
|
|
|
|
5 |
Super faciem agri cades,
quia ego locutus sum,
ait Dominus Deus.
|
|
|
|
6 |
Et immittam ignem in Magog,
et in his qui habitant in insulis confidenter:
et scient quia ego Dominus.
|
|
|
|
7 |
Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël,
et non polluam nomen sanctum meum amplius:
et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
|
|
|
|
8 |
Ecce venit, et factum est,
ait Dominus Deus:
hæc est dies de qua locutus sum.
|
|
|
|
9 |
Et egredientur habitatores de civitatibus Israël,
et succendent et comburent arma,
clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos:
et succendent ea igni septem annis.
|
|
|
|
10 |
Et non portabunt ligna de regionibus,
neque succident de saltibus:
quoniam arma succendent igni,
et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant,
et diripient vastatores suos,
ait Dominus Deus. |
|
|
|
11 |
Et erit in die illa:
dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël,
vallem viatorum ad orientem maris,
quæ obstupescere faciet prætereuntes:
et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem e |
|
|
Burial of Gog. Eze.39.11-20 |
12 |
Et sepelient eos domus Israël,
ut mundent terram septem mensibus.
|
|
|
|
13 |
Sepeliet autem eum omnis populus terræ:
et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum,
ait Dominus Deus.
|
|
|
|
14 |
Et viros jugiter constituent lustrantes terram,
qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ,
ut emundent eam:
post menses autem septem quærere incipient.
|
|
|
|
15 |
Et circuibunt peragrantes terram:
cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum,
donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
|
|
|
|
16 |
Nomen autem civitatis Amona:
et mundabunt terram.
|
|
|
|
17 |
Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus:
Dic omni volucri, et universis avibus,
cunctisque bestiis agri:
Convenite, properate,
concurrite undique ad victimam meam
quam ego immolo v |
|
|
|
18 |
Carnes fortium comedetis,
et sanguinem principum terræ bibetis:
arietum, et agnorum, et hircorum,
taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
|
|
|
|
19 |
Et comedetis adipem in saturitatem,
et bibetis sanguinem in ebrietatem,
de victima quam ego immolabo vobis:
|
|
|
|
20 |
et saturabimini super mensam meam
de equo, et equite forti,
et de universis viris bellatoribus,
ait Dominus Deus.
|
|
|
|
21 |
Et ponam gloriam meam in gentibus:
et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim,
et manum meam quam posuerim super eos.
|
|
|
Restoration of Israel. Eze.39.21-29 |
22 |
Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum,
a die illa et deinceps.
|
|
|
|
23 |
Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël,
eo quod dereliquerint me,
et absconderim faciem meam ab eis,
et tradiderim eos in manus hostium,
et ceciderint in gladio u |
|
|
|
24 |
Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis,
et abscondi faciem meam ab illis. |
|
|
|
25 |
Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Nunc reducam captivitatem Jacob,
et miserebor omnis domus Israël,
et assumam zelum pro nomine sancto meo.
|
|
|
|
26 |
Et portabunt confusionem suam,
et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me,
cum habitaverint in terra sua confidenter,
neminem formidantes:
|
|
|
|
27 |
et reduxero eos de populis,
et congregavero de terris inimicorum suorum,
et sanctificatus fuero in eis,
in oculis gentium plurimarum.
|
|
|
|
28 |
Et scient quia ego Dominus Deus eorum,
eo quod transtulerim eos in nationes,
et congregaverim eos super terram suam,
et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
|
|
|
|
29 |
Et non abscondam ultra faciem meam ab eis,
eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël,
ait Dominus Deus. |
|
|
|