katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748
23 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Sinful sisters. Eze.23.1-21
2 Fili hominis, du? mulieres fili? matris unius fuerunt:
 
3 et fornicat? sunt in ?gypto,
in adolescentia sua fornicat? sunt:
ibi subacta sunt ubera earum,
et fract? sunt mamm? pubertatis earum.
 
4 Nomina autem earum,
Oolla major, et Ooliba soror ejus minor:
et habui eas, et pepererunt filios et filias.
Porro earum nomina,
Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
 
5 Fornicata est igitur super me Oolla,
et insanivit in amatores suos,
in Assyrios propinquantes,
 
6 vestitos hyacintho,
principes et magistratus,
juvenes cupidinis,
universos equites, ascensores equorum.
 
7 Et dedit fornicationes suas super eos electos,
filios Assyriorum universos:
et in omnibus in quos insanivit,
in immunditiis eorum polluta est.
 
8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in ?gypto, non reliquit:
nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus,
et illi confregerunt ubera pubertatis ejus,
et effuderunt fornicatio
 
9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum,
in manus filiorum Assur,
super quorum insanivit libidine.
 
10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus,
filios et filias ejus tulerunt,
et ipsam occiderunt gladio:
et fact? sunt famos? mulieres,
et judicia perpetraverunt in ea.
 
11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba,
plus quam illa insanivit libidine,
et fornicationem suam super fornicationem sororis su?:
 
12 ad filios Assyriorum pr?buit impudenter,
ducibus et magistratibus ad se venientibus,
indutis veste varia,
equitibus qui vectabantur equis,
et adolescentibus forma cunctis egregia.
 
13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
 
14 Et auxit fornicationes suas:
cumque vidisset viros depictos in pariete,
imagines Chald?orum expressas coloribus,
 
15 et accinctos balteis renes,
et tiaras tinctas in capitibus eorum,
formam ducum omnium,
similitudinem filiorum Babylonis,
terr?que Chald?orum, in qua orti sunt,
 
16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum,
et misit nuntios ad eos in Chald?am.
 
17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum,
polluerunt eam stupris suis:
et polluta est ab eis,
et saturata est anima ejus ab illis.
 
18 Denudavit quoque fornicationes suas,
et discooperuit ignominiam suam:
et recessit anima mea ab ea,
sicut recesserat anima mea a sorore ejus:
 
19 multiplicavit enim fornicationes suas,
recordans dies adolescenti? su?,
quibus fornicata est in terra ?gypti.
 
20 Et insanivit libidine super concubitum eorum,
quorum carnes sunt ut carnes asinorum,
et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
 
21 Et visitasti scelus adolescenti? tu?,
quando subacta sunt in ?gypto ubera tua,
et confract? sunt mamm? pubertatis tu?.
 
22 Propterea, Ooliba, h?c dicit Dominus Deus:
Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te,
de quibus satiata est anima tua,
et congregabo eos adversum te in circuitu:
Judgement of the younger sister. Eze.23.22-35
23 filios Babylonis, et universos Chald?os,
nobiles, tyrannosque, et principes,
omnes filios Assyriorum,
juvenes forma egregia,
duces et magistratus universos,
principes principum, et nominat
 
24 et venient super te instructi curru et rota,
multitudo populorum:
lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique:
et dabo coram eis judicium,
et judicabunt te judiciis suis.
 
25 Et ponam zelum meum in te,
quem exercent tecum in furore:
nasum tuum et aures tuas pr?cident,
et qu? remanserint, gladio concident.
Ipsi filios tuos et filias tuas capient,
et novissimum
 
26 et denudabunt te vestimentis tuis,
et tollent vasa glori? tu?.
 
27 Et requiescere faciam scelus tuum de te,
et fornicationem tuam de terra ?gypti:
nec levabis oculos tuos ad eos,
et ?gypti non recordaberis amplius.
 
28 Quia h?c dicit Dominus Deus:
Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti,
in manus de quibus satiata est anima tua.
 
29 Et agent tecum in odio,
et tollent omnes labores tuos,
et dimittent te nudam et ignominia plenam:
et revelabitur ignominia fornicationum tuarum,
scelus tuum, et fornicationes tu?.
 
30 Fecerunt h?c tibi,
quia fornicata es post gentes
inter quas polluta es in idolis earum.
 
31 In via sororis tu? ambulasti,
et dabo calicem ejus in manu tua.
 
32 H?c dicit Dominus Deus:
Calicem sororis tu? bibes profundum et latum:
eris in derisum et in subsannationem qu? est capacissima.
 
33 Ebrietate et dolore repleberis:
calice m?roris et tristiti?,
calice sororis tu? Samari?.
 
34 Et bibes illum, et epotabis usque ad f?ces:
et fragmenta ejus devorabis,
et ubera tua lacerabis,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
 
35 Propterea h?c dicit Dominus Deus:
Quia oblita es mei,
et projecisti me post corpus tuum,
tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.
 
36 Et ait Dominus ad me, dicens: Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam,
et annuntias eis scelera earum?
Judgement on both sisters. Eze.23.36-49
37 Quia adulterat? sunt, et sanguis in manibus earum,
et cum idolis suis fornicat? sunt:
insuper et filios suos quos genuerunt mihi,
obtulerunt eis ad devorandum.
 
38 Sed et hoc fecerunt mihi:
polluerunt sanctuarium meum in die illa,
et sabbata mea profanaverunt.
 
39 Cumque immolarent filios suos idolis suis,
et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud,
etiam h?c fecerunt in medio domus me?.
 
40 Miserunt ad viros venientes de longe,
ad quos nuntium miserant:
itaque ecce venerunt quibus te lavisti,
et circumlinisti stibio oculos tuos,
et ornata es mundo muliebri.
 
41 Sedisti in lecto pulcherrimo,
et mensa ornata est ante te:
thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
 
42 Et vox multitudinis exsultantis erat in ea:
et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur,
et veniebant de deserto,
posuerunt armillas in manibus eorum,
et coronas speciosas in capi
 
43 Et dixi ei, qu? attrita est in adulteriis:
Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam h?c.
 
44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem:
sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
 
45 Viri ergo justi sunt:
hi judicabunt eas judicio adulterarum,
et judicio effundentium sanguinem:
quia adulter? sunt,
et sanguis in manibus earum.
 
46 H?c enim dicit Dominus Deus:
Adduc ad eas multitudinem,
et trade eas in tumultum et in rapinam.
 
47 Et lapidentur lapidibus populorum,
et confodiantur gladiis eorum:
filios et filias earum interficient,
et domos earum igne succendent.
 
48 Et auferam scelus de terra,
et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
 
49 Et dabunt scelus vestrum super vos,
et peccata idolorum vestrorum portabitis:
et scietis quia ego Dominus Deus.
 

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.