|
25 |
EZECHIEL PROPHETA |
Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) |
Ezechiel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Et factus est sermo Domini ad me, dicens: |
|
|
Prophecy against Ammon. Eze.25.1-7 |
2 |
Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis. |
|
|
|
3 |
Et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei.
Hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod dixisti: Euge, euge,
super sanctuarium meum, quia pollutum est;
et super terram Israël, quoniam deso |
|
|
|
4 |
idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem:
et collocabunt caulas suas in te,
et ponent in te tentoria sua:
ipsi comedent fruges tuas,
et ipsi bibent lac tuum.
|
|
|
|
5 |
Daboque Rabbath in habitaculum camelorum,
et filios Ammon in cubile pecorum:
et scietis quia ego Dominus.
|
|
|
|
6 |
Quia hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede,
et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,
|
|
|
|
7 |
idcirco ecce ego extendam manum meam super te,
et tradam te in direptionem gentium,
et interficiam te de populis,
et perdam de terris, et conteram:
et scies quia ego Dominus. |
|
|
|
8 |
Hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod dixerunt Moab et Seir:
Ecce sicut omnes gentes, domus Juda:
|
|
|
Prophecy against Moab. Eze.25.8-11 |
9 |
idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus,
de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus,
inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
|
|
|
|
10 |
filiis orientis cum filiis Ammon,
et dabo eam in hæreditatem,
ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
|
|
|
|
11 |
Et in Moab faciam judicia,
et scient quia ego Dominus. |
|
|
|
12 |
Hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda,
peccavitque delinquens,
et vindictam expetivit de eis:
|
|
|
Prophecy against Edom. Eze.25.12-14 |
13 |
idcirco hæc dicit Dominus Deus:
Extendam manum meam super Idumæam,
et auferam de ea hominem et jumentum,
et faciam eam desertam ab austro:
et qui sunt in Dedan, gladio cadent.
|
|
|
|
14 |
Et dabo ultionem meam super Idumæam
per manum populi mei Israël:
et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum,
et scient vindictam meam,
dicit Dominus Deus. |
|
|
|
15 |
Hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam,
et ulti se sunt toto animo,
interficientes, et implentes inimicitias veteres,
|
|
|
Prophecy against Philistia. Eze.25.15-17 |
16 |
propterea hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos,
et interficiam interfectores,
et perdam reliquias maritimæ regionis,
|
|
|
|
17 |
faciamque in eis ultiones magnas,
arguens in furore:
et scient quia ego Dominus,
cum dedero vindictam meam super eos. |
|
|
|