|
3 |
EZECHIEL PROPHETA |
Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) |
Ezechiel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël. |
|
|
|
2 |
Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo: |
|
|
|
3 |
et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. |
|
|
|
4 |
Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos. |
|
|
|
5 |
Non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël: |
|
|
|
6 |
neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te: |
|
|
|
7 |
domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde. |
|
|
|
8 |
Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum: |
|
|
|
9 |
ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. |
|
|
|
10 |
Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi: |
|
|
|
11 |
et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant. |
|
|
|
12 |
Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnæ: Benedicta gloria Domini de loco suo: |
|
|
|
13 |
et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnæ. |
|
|
|
14 |
Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me. |
|
|
|
15 |
Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum. |
|
|
|
16 |
Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens: |
|
|
The LORD appoints Ezekiel as a watchman. Eze.3.16-21 |
17 |
Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. |
|
|
|
18 |
Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu |
|
|
|
19 |
Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti. |
|
|
|
20 |
Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria ju |
|
|
|
21 |
Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. |
|
|
|
22 |
Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. |
|
|
Ezekiel will be struck dumb. Eze.3.22-27 |
23 |
Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam. |
|
|
|
24 |
Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuæ. |
|
|
|
25 |
Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum. |
|
|
|
26 |
Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. |
|
|
|
27 |
Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est. |
|
|
|