katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748
18 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Individual responsibility. Eze.18.1-32
2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Isra?l, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt?  
3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola h?c in proverbium in Isra?l.  
4 Ecce omnes anim? me? sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima qu? peccaverit, ipsa morietur.  
5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,  
6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Isra?l: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit:  
7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:  
8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum:  
9 in pr?ceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est; vita vivet, ait Dominus Deus.  
10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis:  
11 et h?c quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem:  
12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem:  
13 ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? Non vivet: cum universa h?c detestanda fecerit, morte morietur; sanguis ejus in ipso erit.  
14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui qu? fecit, timuerit, et non fecerit simile eis:  
15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Isra?l, et uxorem proximi sui non violaverit:  
16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:  
17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in pr?ceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet  
18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.  
19 Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia pr?cepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.  
20 Anima qu? peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.  
21 Si autem impius egerit p?nitentiam ab omnibus peccatis suis qu? operatus est, et custodierit omnia pr?cepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur.  
22 Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor: in justitia sua quam operatus est, vivet.  
23 Numquid voluntatis me? est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?  
24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justiti? ejus quas fecerat, non recordabuntur:  
25 Et dixistis: Non est ?qua via Domini ! Audite ergo, domus Isra?l: numquid via mea non est ?qua, et non magis vi? vestr? prav? sunt?  
26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia quam operatus est morietur.  
27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit:  
28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.  
29 Et dicunt filii Isra?l: Non est ?qua via Domini ! Numquid vi? me? non sunt ?qu?, domus Isra?l, et non magis vi? vestr? prav  
30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Isra?l, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite p?nitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.  
31 Projicite a vobis omnes pr?varicationes vestras in quibus pr?varicati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Isra?l?  
32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.