katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748
12 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Ezekiel the exile. Eze.12.1-16
2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est.  
3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus ex  
4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.  
5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.  
6 In conspectu eorum in humeris portaberis; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Isra?l.  
7 Feci ergo sicut pr?ceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspec  
8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens:  
9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Isra?l, domus exasperans: Quid tu facis?  
10 Dic ad eos: H?c dicit Dominus Deus:
Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem,
et super omnem domum Isra?l, qu? est in medio eorum.
 
11 Dic: Ego portentum vestrum:
quomodo feci, sic fiet illis:
in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
 
12 Et dux qui est in medio eorum,
in humeris portabitur; in caligine egredietur:
parietem perfodient, ut educant eum;
facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
 
13 Et extendam rete meum super eum,
et capietur in sagena mea:
et adducam eum in Babylonem, in terram Chald?orum,
et ipsam non videbit:
ibique morietur.
 
14 Et omnes qui circa eum sunt,
pr?sidium ejus, et agmina ejus,
dispergam in omnem ventum,
et gladium evaginabo post eos.
 
15 Et scient quia ego Dominus,
quando dispersero illos in gentibus,
et disseminavero eos in terris.
 
16 Et relinquam ex eis viros paucos
a gladio, et fame, et pestilentia,
ut enarrent omnia scelera eorum
in gentibus ad quas ingredientur,
et scient quia ego Dominus.
 
17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: The sign of the trembling prophet. Eze.12.17-20
18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede,
sed et aquam tuam in festinatione et m?rore bibe.
 
19 Et dices ad populum terr?:
H?c dicit Dominus Deus
ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Isra?l:
Panem suum in sollicitudine comedent,
et aquam suam in desolatione bibent:
ut desole
 
20 Et civitates qu? nunc habitantur, desolat? erunt,
terraque deserta,
et scietis quia ego Dominus.
 
21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: A popular proverb, an unpopular message. Eze.12.21-28
22 Fili hominis, quod est proverbium istud
vobis in terra Isra?l, dicentium:
In longum differentur dies,
et peribit omnis visio?
 
23 Ideo dic ad eos:
H?c dicit Dominus Deus:
Quiescere faciam proverbium istud,
neque vulgo dicetur ultra in Isra?l:
et loquere ad eos quod appropinquaverint dies,
et sermo omnis visionis.
 
24 Non enim erit ultra omnis visio cassa,
neque divinatio ambigua in medio filiorum Isra?l:
 
25 quia ego Dominus loquar,
et quodcumque locutus fuero verbum, fiet,
et non prolongabitur amplius:
sed in diebus vestris, domus exasperans,
loquar verbum, et faciam illud,
dicit Dominus Deu
 
26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:  
27 Fili hominis, ecce domus Isra?l dicentium:
Visio quam hic videt,
in dies multos et in tempora longa iste prophetat.
 
28 Propterea dic ad eos:
H?c dicit Dominus Deus:
Non prolongabitur ultra omnis sermo meus:
verbum quod locutus fuero, complebitur,
dicit Dominus Deus.
 

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.