|
33 |
EZECHIEL PROPHETA |
Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) |
Ezechiel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: |
|
|
God appoints Ezekiel as a watchmen. Eze.33.1-9 | Eze.3.16-21 |
2 |
Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculat |
|
|
|
3 |
et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo: |
|
|
|
4 |
audiens autem quisquis ille est sonitum buccinæ, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit. |
|
|
|
5 |
Sonum buccinæ audivit, et non se observavit: sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit. |
|
|
|
6 |
Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est; |
|
|
|
7 |
Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. |
|
|
|
8 |
Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram. |
|
|
|
9 |
Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti. |
|
|
|
10 |
Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? |
|
|
Inidividual responsibility. Eze.33.10-20 |
11 |
Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël |
|
|
|
12 |
Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impieta |
|
|
|
13 |
Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. |
|
|
|
14 |
Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, |
|
|
|
15 |
et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum: vita vivet, et non morietur. |
|
|
|
16 |
Omnia peccata ejus quæ peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet. |
|
|
|
17 |
Et dixerunt filii populi tui: Non est æqui ponderis via Domini: et ipsorum via injusta est. |
|
|
|
18 |
Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. |
|
|
|
19 |
Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. |
|
|
|
20 |
Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël. |
|
|
|
21 |
Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostræ, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens: Vastata est civitas. |
|
|
News of the fall of Jerusalem. Eze.33.21-22 |
22 |
Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane: et aperto ore meo, non silui amplius. |
|
|
|
23 |
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: |
|
|
The sins of the people. Eze.33.23-29 |
24 |
Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et hæreditate possedit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessionem. |
|
|
|
25 |
Idcirco dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram hæreditate possidebitis? |
|
|
|
26 |
stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram hæreditate possidebitis? |
|
|
|
27 |
Hæc dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in præsidiis et speluncis sun |
|
|
|
28 |
Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat: |
|
|
|
29 |
et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt. |
|
|
|
30 |
Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egre |
|
|
Prophecy fulfilled. Exe.33.30-33 |
31 |
Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequi |
|
|
|
32 |
Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea. |
|
|
|
33 |
Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos. |
|
|
|