katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748
10 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference
1 Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. The Glory of the LORD leaves the temple. Eze.10.1-22
2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum qu? sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis qu? sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ing  
3 Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.  
4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore glori? Domini.  
5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.  
6 Cumque pr?cepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum qu? sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam.  
7 Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est.  
8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.  
9 Et vidi: et ecce quatuor rot? juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi:  
10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rot  
11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes: sed ad locum ad quem ire declinabat qu? prima erat, sequebantur et ceter?, nec convertebantur.  
12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et penn?, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.  
13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.  
14 Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquil  
15 Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.  
16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rot? juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rot?, sed et ips? juxta erant.  
17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vit? erat in eis.  
18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.  
19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rot? quoque subsecut? sunt: et stetit in introitu port? domus Domini orientalis, et gloria Dei Isra  
20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Isra?l juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.  
21 Quatuor vultus uni, et quatuor al? uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.  
22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.