katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748
24 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference
1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens: The rusty pot. Eze.24.1-14
2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.  
3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: H?c dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam.  
4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.  
5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.  
6 Propterea h?c dicit Dominus Deus: V? civitati sanguinum, oll? cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors.  
7 Sanguis enim ejus in medio ejus est; super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere.  
8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.  
9 Propterea h?c dicit Dominus Deus: V? civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !  
10 Congere ossa, qu? igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.  
11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat ?s ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.  
12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.  
13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.  
14 Ego Dominus locutus sum: veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.  
15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Death of Ezekiel's wife. Eze.24.15-27
16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrim? tu  
17 Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.  
18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut pr?ceperat mihi.  
19 Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent qu? tu facis?  
20 Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me, dicens:  
21 Loquere domui Isra?l: H?c dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: filii vestri e  
22 Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis:  
23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.  
24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia qu? fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus.  
25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt anim? eorum, filios et filias eorum:  
26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi:  
27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.