katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152
9 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Quis dabit capiti meo aquam,
et oculis meis fontem lacrimarum,
et plorabo die ac nocte interfectos fili? populi mei?
 
2 Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum,
et derelinquam populum meum,
et recedam ab eis?
quia omnes adulteri sunt,
c?tus pr?varicatorum.
 
3 Et extenderunt linguam suam
quasi arcum mendacii et non veritatis:
confortati sunt in terra,
quia de malo ad malum egressi sunt,
et me non cognoverunt, dicit Dominus.
 
4 Unusquisque se a proximo suo custodiat,
et in omni fratre suo non habeat fiduciam:
quia omnis frater supplantans supplantabit,
et omnis amicus fraudulenter incedet.
 
5 Et vir fratrem suum deridebit,
et veritatem non loquentur:
docuerunt enim linguam suam loqui mendacium;
ut inique agerent laboraverunt.
 
6 Habitatio tua in medio doli:
in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.
 
7 Propterea h?c dicit Dominus exercituum:
Ecce ego conflabo, et probabo eos:
quid enim aliud faciam a facie fili? populi mei?
 
8 Sagitta vulnerans lingua eorum,
dolum locuta est.
In ore suo pacem cum amico suo loquitur,
et occulte ponit ei insidias.
 
9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,
aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea?
 
10 Super montes assumam fletum ac lamentum,
et super speciosa deserti planctum,
quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens,
et non audierunt vocem possidentis:
a volucre c?li usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.
 
11 Et dabo Jerusalem in acervos aren?,
et cubilia draconum:
et civitates Juda dabo in desolationem,
eo quod non sit habitator.
 
12 Quis est vir sapiens qui intelligat hoc,
et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud,
quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum,
eo quod non sit qui pertranseat?
 
13 Et dixit Dominus:
Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis,
et non audierunt vocem meam,
et non ambulaverunt in ea,
 
14 et abierunt post pravitatem cordis sui,
et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis:
 
15 idcirco h?c dicit Dominus exercituum, Deus Isra?l:
Ecce ego cibabo populum istum absinthio,
et potum dabo eis aquam fellis.
 
16 Et dispergam eos in gentibus
quas non noverunt ipsi et patres eorum,
et mittam post eos gladium,
donec consumantur.
 
17 H?c dicit Dominus exercituum, Deus Isra?l:
Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant:
et ad eas qu? sapientes sunt mittite, et properent:
The people of Jerusalem cry for help. Jr.9.17-26
18 festinent, et assumant super nos lamentum:
deducant oculi nostri lacrimas,
et palpebr? nostr? defluant aquis.
 
19 Quia vox lamentationis audita est de Sion:
Quomodo vastati sumus,
et confusi vehementer?
quia dereliquimus terram;
quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.
 
20 Audite ergo, mulieres, verbum Domini,
et assumant aures vestr? sermonem oris ejus,
et docete filias vestras lamentum,
et unaqu?que proximam suam planctum:
 
21 quia ascendit mors per fenestras nostras;
ingressa est domos nostras,
disperdere parvulos deforis,
juvenes de plateis.
 
22 Loquere: H?c dicit Dominus:
Et cadet morticinum hominis
quasi stercus super faciem regionis,
et quasi f?num post tergum metentis,
et non est qui colligat.
 
23 H?c dicit Dominus:
Non glorietur sapiens in sapientia sua,
et non glorietur fortis in fortitudine sua,
et non glorietur dives in divitiis suis:
 
24 sed in hoc glorietur, qui gloriatur,
scire et nosse me,
quia ego sum Dominus qui facio misericordiam,
et judicium, et justitiam in terra:
h?c enim placent mihi, ait Dominus.
 
25 Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et visitabo super omnem qui circumcisum habet pr?putium,
 
26 super ?gyptum, et super Juda, et super Edom,
et super filios Ammon, et super Moab;
et super omnes qui attonsi sunt in comam,
habitantes in deserto:
quia omnes gentes habent pr?putium,
omnis autem domus Isra?l incircumcisi sunt corde.
 

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.