katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152
22 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
1 H?c dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, Jeremiah's message to the royal house of Judah. Jr.22.1-9
2 et dices: Audi verbum Domini, rex Juda,
qui sedes super solium David:
tu et servi tui, et populus tuus,
qui ingredimini per portas istas.
 
3 H?c dicit Dominus:
Facite judicium et justitiam,
et liberate vi oppressum de manu calumniatoris:
et advenam, et pupillum, et viduam
nolite contristare, neque opprimatis inique,
et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
 
4 Si enim facientes feceritis verbum istud,
ingredientur per portas domus hujus
reges sedentes de genere David super thronum ejus,
et ascendentes currus et equos,
ipsi, et servi, et populus eorum.
 
5 Quod si non audieritis verba h?c:
in memetipso juravi, dicit Dominus,
quia in solitudinem erit domus h?c.
 
6 Quia h?c dicit Dominus super domum regis Juda:
Galaad, tu mihi caput Libani,
si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !
 
7 Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus:
et succident electas cedros tuas,
et pr?cipitabunt in ignem.
 
8 Et pertransibunt gentes mult? per civitatem hanc,
et dicet unusquisque proximo suo:
Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?
 
9 Et respondebunt:
Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,
et adoraverint deos alienos, et servierint eis.
 
10 Nolite flere mortuum,
neque lugeatis super eum fletu:
plangite eum qui egreditur,
quia non revertetur ultra,
nec videbit terram nativitatis su?.
Jeremiah's message concerning Joahaz. Jr.22.10-12
11 Quia h?c dicit Dominus ad Sellum,
filium Josi?, regem Juda,
qui regnavit pro Josia patre suo,
qui egressus est de loco isto:
Non revertetur huc amplius,
 
12 sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur,
et terram istam non videbit amplius.
 
13 V? qui ?dificat domum suam in injustitia,
et c?nacula sua non in judicio:
amicum suum opprimet frustra,
et mercedem ejus non reddet ei:
Jeremiah's message concerning Jehoiakim. Jr.22.13-19
14 qui dicit: ?dificabo mihi domum latam,
et c?nacula spatiosa:
qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina,
pingitque sinopide.
 
15 Numquid regnabis quoniam confers te cedro?
pater tuus numquid non comedit et bibit,
et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei?
 
16 Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum:
numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus.
 
17 Tui vero oculi et cor ad avaritiam,
et ad sanguinem innocentem fundendum,
et ad calumniam, et ad cursum mali operis.
 
18 Propterea h?c dicit Dominus ad Joakim,
filium Josi?, regem Juda:
Non plangent eum: V? frater ! et v? soror !
non concrepabunt ei: V? domine ! et v? inclyte !
 
19 Sepultura asini sepelietur,
putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.
 
20 Ascende Libanum, et clama,
et in Basan da vocem tuam:
et clama ad transeuntes,
quia contriti sunt omnes amatores tui.
The Fate of Jerusalem. Jr.22.20-23
21 Locutus sum ad te in abundantia tua,
et dixisti: Non audiam:
h?c est via tua ab adolescentia tua,
quia non audisti vocem meam.
 
22 Omnes pastores tuos pascet ventus,
et amatores tui in captivitatem ibunt:
et tunc confunderis,
et erubesces ab omni malitia tua.
 
23 Qu? sedes in Libano,
et nidificas in cedris,
quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores,
quasi dolores parturientis?
 
24 Vivo ego, dicit Dominus,
quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda
annulus in manu dextera mea,
inde evellam eum,
God's judgement on Jehoiakim. Jr.22.24-30
25 et dabo te in manu qu?rentium animam tuam,
et in manu quorum tu formidas faciem,
et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,
et in manu Chald?orum:
 
26 et mittam te, et matrem tuam qu? genuit te,
in terram alienam, in qua nati non estis,
ibique moriemini.
 
27 Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc,
non revertentur.
 
28 Numquid vas fictile atque contritum
vir iste Jechonias?
numquid vas absque omni voluptate?
quare abjecti sunt ipse et semen ejus,
et projecti in terram quam ignoraverunt?
 
29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
 
30 H?c dicit Dominus:
Scribe virum istum sterilem,
virum qui in diebus suis non prosperabitur:
nec enim erit de semine ejus vir
qui sedeat super solium David,
et potestatem habeat ultra in Juda.
 

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.