katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152
32 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeci? regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor. God's judgement on the nations. Jr.25.15-38
2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda.  
3 Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: H?c dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam:  
4 et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chald?orum, sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt:  
5 et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus: si autem dimicaveritis adversum Chald?os, nihil prosperum habebitis?  
6 Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens:  
7 Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.  
8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit h?reditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexiautem qu  
9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem stateres, et decem argenteos.  
10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.  
11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus:  
12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasi?, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Jud?orum qui sedebant in atrio carceris.  
13 Et pr?cepi Baruch coram eis, dicens:  
14 H?c dicit Dominus exercituum, Deus Isra?l: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis:  
15 h?c enim dicit Dominus exercituum, Deus Isra?l: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vine? in terra ista.  
16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens:  
17 Heu ! heu ! heu ! Domine Deus,
ecce tu fecisti c?lum et terram
in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento:
non erit tibi difficile omne verbum:
 
18 qui facis misericordiam in millibus,
et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos:
fortissime, magne, et potens,
Dominus exercituum nomen tibi.
 
19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu:
cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam,
ut reddas unicuique secundum vias suas,
et secundum fructum adinventionum ejus.
 
20 Qui posuisti signa et portenta
in terra ?gypti usque ad diem hanc,
et in Isra?l, et in hominibus,
et fecisti tibi nomen sicut est dies h?c.
 
21 Et eduxisti populum tuum Isra?l de terra ?gypti,
in signis et in portentis,
et in manu robusta et in brachio extento,
et in terrore magno:
 
22 et dedisti eis terram hanc,
quam jurasti patribus eorum ut dares eis,
terram fluentem lacte et melle.
 
23 Et ingressi sunt, et possederunt eam,
et non obedierunt voci tu?,
et in lege tua non ambulaverunt:
omnia qu? mandasti eis ut facerent non fecerunt,
et evenerunt eis omnia mala h?c.
 
24 Ecce munitiones exstruct? sunt adversum civitatem ut capiatur,
et urbs data est in manus Chald?orum
qui pr?liantur adversus eam,
a facie gladii, et famis, et pestilenti?:
et qu?cumque locutus es, acciderunt,
ut tu ipse cernis.
 
25 Et tu dicis mihi, Domine Deus:
Eme agrum argento, et adhibe testes,
cum urbs data sit in manus Chald?orum?
 
26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:  
27 Ecce ego Dominus Deus univers? carnis:
numquid mihi difficile erit omne verbum?
 
28 Propterea h?c dicit Dominus:
Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chald?orum,
et in manus regis Babylonis,
et capient eam.
 
29 Et venient Chald?i pr?liantes adversum urbem hanc,
et succendent eam igni, et comburent eam,
et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal,
et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
 
30 Erant enim filii Isra?l et filii Juda
jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua:
filii Isra?l, qui usque nunc exacerbant me
in opere manuum suarum, dicit Dominus.
 
31 Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas h?c,
a die qua ?dificaverunt eam
usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,
 
32 propter malitiam filiorum Isra?l et filiorum Juda,
quam fecerunt ad iracundiam me provocantes,
ipsi et reges eorum,
principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophet? eorum,
viri Juda et habitatores Jerusalem.
 
33 Et verterunt ad me terga, et non facies,
cum docerem eos diluculo et erudirem,
et nollent audire, ut acciperent disciplinam.
 
34 Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum,
ut polluerent eam.
 
35 Et ?dificaverunt excelsa Baal
qu? sunt in valle filii Ennom,
ut initiarent filios suos et filias suas Moloch,
quod non mandavi eis,
nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc:
et in peccatum deducerent Judam.
 
36 Et nunc propter ista,
h?c dicit Dominus Deus Isra?l ad civitatem hanc,
de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis,
in gladio, et in fame, et in peste:
 
37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos
in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi:
et reducam eos ad locum istum,
et habitare eos faciam confidenter:
 
38 et erunt mihi in populum,
et ego ero eis in Deum.
 
39 Et dabo eis cor unum, et viam unam,
ut timeant me universis diebus,
et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
 
40 Et feriam eis pactum sempiternum,
et non desinam eis benefacere:
et timorem meum dabo in corde eorum,
ut non recedant a me.
 
41 Et l?tabor super eis, cum bene eis fecero:
et plantabo eos in terra ista in veritate,
in toto corde meo et in tota anima mea.
 
42 Quia h?c dicit Dominus:
Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande,
sic adducam super eos
omne bonum quod ego loquor ad eos.
 
43 Et possidebuntur agri in terra ista,
de qua vos dicitis quod deserta sit,
eo quod non remanserit homo et jumentum,
et data sit in manus Chald?orum.
 
44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro,
et imprimetur signum, et testis adhibebitur,
in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem,
in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis,
et in civitatibus campestribus, et in civitatibusqu? ad a
 

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.