|
20 |
JEREMIAS PROPHETA |
Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) |
Jeremias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. |
|
|
Jeremiah's conflict with Pashhur the priest. Jr.20.1-6 |
2 |
Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini. |
|
|
|
3 |
Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique. |
|
|
|
4 |
Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem,
te et omnes amicos tuos:
et corruent gladio inimicorum suorum,
et oculi tui videbunt:
et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis,
et traducet eos in Babylonem,
et percutiet eos gladi |
|
|
|
5 |
Et dabo universam substantiam civitatis hujus,
et omnem laborem ejus, omneque pretium,
et cunctos thesauros regum Juda
dabo in manu inimicorum eorum:
et diripient eos, et tollent,
et ducent in Babylonem.
|
|
|
|
6 |
Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ,
ibitis in captivitatem:
et in Babylonem venies,
et ibi morieris, ibique sepelieris
tu, et omnes amici tui,
quibus prophetasti mendacium. |
|
|
|
7 |
Seduxisti me, Domine, et seductus sum:
fortior me fuisti, et invaluisti:
factus sum in derisum tota die;
omnes subsannant me.
|
|
|
Jeremiah complains to the LORD. Jr.20.7-18 |
8 |
Quia jam olim loquor,
vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito:
et factus est mihi sermo Domini in opprobrium,
et in derisum tota die.
|
|
|
|
9 |
Et dixi: Non recordabor ejus,
neque loquar ultra in nomine illius:
et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans,
claususque in ossibus meis,
et defeci, ferre non sustinens.
|
|
|
|
10 |
Audivi enim contumelias multorum,
et terrorem in circuitu:
Persequimini, et persequamur eum,
ab omnibus viris qui erant pacifici mei,
et custodientes latus meum:
si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversuseum,
t consequamur ultionem |
|
|
|
11 |
Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis:
idcirco qui persequuntur me cadent,
et infirmi erunt:
confundentur vehementer,
quia non intellexerunt opprobrium sempiternum,
quod numquam delebitur.
|
|
|
|
12 |
Et tu, Domine exercituum, probator justi,
qui vides renes et cor,
videam, quæso, ultionem tuam ex eis:
tibi enim revelavi causam meam.
|
|
|
|
13 |
Cantate Domino,
laudate Dominum,
quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
|
|
|
|
14 |
Maledicta dies in qua natus sum !
dies in qua peperit me mater mea
non sit benedicta !
|
|
|
|
15 |
Maledictus vir qui annuntiavit patri meo,
dicens: Natus est tibi puer masculus,
et quasi gaudio lætificavit eum !
|
|
|
|
16 |
Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus,
et non pœnituit eum:
audiat clamorem mane,
et ululatum in tempore meridiano,
|
|
|
|
17 |
qui non me interfecit a vulva,
ut fieret mihi mater mea sepulchrum,
et vulva ejus conceptus æternus !
|
|
|
|
18 |
Quare de vulva egressus sum,
ut viderem laborem et dolorem,
et consumerentur in confusione dies mei? |
|
|
|