katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152
42 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osai?, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum, Jeremiah & the Rechabites. Jr.35.1-19
2 dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur:  
3 et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus.  
4 Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam.  
5 Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus:  
6 sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri.  
7 Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam,  
8 vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum.  
9 Et dixit ad eos: H?c dicit Dominus Deus Isra?l, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus:  
10 Si quiescentes manseritis in terra hac, ?dificabo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.  
11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus:  
12 et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.  
13 Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,  
14 dicentes: Nequaquam, sed ad terram ?gypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tub? non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus:  
15 propter hoc nunc audite verbum Domini, reliqui? Juda: H?c dicit Dominus exercituum, Deus Isra?l: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini ?gyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,  
16 gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra ?gypti: et fames, pro qua estis solliciti, adh?rebit vobis in ?gypto, et ibi moriemini.  
17 Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur ?gyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos.  
18 Quia h?c dicit Dominus exercituum, Deus Isra?l: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis ?gyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et i  
19 Verbum Domini super vos, reliqui? Juda: Nolite intrare ?gyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,  
20 quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia qu?cumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.  
21 Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos.  
22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.