| 33 |
JEREMIAS PROPHETA |
Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) |
Jeremias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 |
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens: |
|
|
Jeremiah brought to trial. Jr.26.1-24 |
| 2 |
H?c dicit Dominus, qui facturus est,
et formaturus illud, et paraturus:
Dominus nomen ejus:
|
|
|
|
| 3 |
Clama ad me, et exaudiam te,
et annuntiabo tibi grandia et firma qu? nescis.
|
|
|
|
| 4 |
Quia h?c dicit Dominus Deus Isra?l
ad domos urbis hujus,
et ad domos regis Juda, qu? destruct? sunt,
et ad munitiones, et ad gladium
|
|
|
|
| 5 |
venientium ut dimicent cum Chald?is,
et impleant eas cadaveribus hominum
quos percussi in furore meo et in indignatione mea,
abscondens faciem meam a civitate hac,
propter omnem malitiam eorum:
|
|
|
|
| 6 |
Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem,
et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.
|
|
|
|
| 7 |
Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem,
et ?dificabo eos sicut a principio.
|
|
|
|
| 8 |
Et emundabo illos ab omni iniquitate sua
in qua peccaverunt mihi,
et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum,
in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.
|
|
|
|
| 9 |
Et erit mihi in nomen, et in gaudium,
et in laudem, et in exsultationem
cunctis gentibus terr?,
qu? audierint omnia bona qu? ego facturus sum eis:
et pavebunt et turbabuntur in universis bonis,
et in omni pace quam ego faciam eis.
|
|
|
|
| 10 |
H?c dicit Dominus:
Adhuc audietur in loco isto
quem vos dicitis esse desertum,
eo quod non sit homo nec jumentum
in civitatibus Juda, et foris Jerusalem,
qu? desolat? sunt, absque homine,
et absque habitatore, et absque pecore,
|
|
|
|
| 11 |
vox gaudii et vox l?titi?,
vox sponsi et vox spons?,
vox dicentium: Confitemini Domino exercituum,
quoniam bonus Dominus,
quoniam in ?ternum misericordia ejus:
et portantium vota in domum Domini:
reducam enim conversionem terr?
icut a |
|
|
|
| 12 |
H?c dicit Dominus exercituum:
Adhuc erit in loco isto deserto,
absque homine et absque jumento,
et in cunctis civitatibus ejus,
habitaculum pastorum accubantium gregum.
|
|
|
|
| 13 |
In civitatibus montuosis,
et in civitatibus campestribus,
et in civitatibus qu? ad austrum sunt,
et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem,
et in civitatibus Juda,
adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. |
|
|
|
| 14 |
Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et suscitabo verbum bonum quod locutus sum
ad domum Isra?l et ad domum Juda.
|
|
|
|
| 15 |
In diebus illis et in tempore illo
germinare faciam David germen justiti?,
et faciet judicium et justitiam in terra:
|
|
|
|
| 16 |
in diebus illis salvabitur Juda,
et Jerusalem habitabit confidenter:
et hoc est nomen quod vocabunt eum:
Dominus justus noster.
|
|
|
|
| 17 |
Quia h?c dicit Dominus:
Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Isra?l:
|
|
|
|
| 18 |
et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea,
qui offerat holocautomata,
et incendat sacrificum,
et c?dat victimas omnibus diebus. |
|
|
|
| 19 |
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: |
|
|
|
| 20 |
H?c dicit Dominus:
Si irritum potest fieri pactum meum cum die,
et pactum meum cum nocte,
ut non sit dies et nox in tempore suo,
|
|
|
|
| 21 |
et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo,
ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus,
et Levit? et sacerdotes ministri mei.
|
|
|
|
| 22 |
Sicuti enumerari non possunt stell? c?li,
et metiri arena maris,
sic multiplicabo semen David servi mei,
et Levitas ministros meos. |
|
|
|
| 23 |
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: |
|
|
|
| 24 |
Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens:
Du? cognationes quas elegerat Dominus abject? sunt?
et populum meum despexerunt,
eo quod non sit ultra gens coram eis.
|
|
|
|
| 25 |
H?c dicit Dominus:
Si pactum meum inter diem et noctem,
et leges c?lo et terr? non posui,
|
|
|
|
| 26 |
equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam,
ut non assumam de semine ejus
principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob:
reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis. |
|
|
|