katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152
5 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Circuite vias Jerusalem,
et aspicite, et considerate,
et qu?rite in plateis ejus,
an inveniatis virum facientem judicium,
et qu?rentem fidem:
et propitius ero ei.
The sin of Jerusalem. Jr.5.1-11
2 Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint,
et hoc falso jurabunt.
 
3 Domine, oculi tui respiciunt fidem:
percussisti eos, et non doluerunt;
attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam:
induraverunt facies suas supra petram,
et noluerunt reverti.
 
4 Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti,
ignorantes viam Domini,
judicium Dei sui.
 
5 Ibo igitur ad optimates, et loquar eis:
ipsi enim cognoverunt viam Domini,
judicium Dei sui:
et ecce magis hi simul confregerunt jugum;
ruperunt vincula.
 
6 Idcirco percussit eos leo de silva;
lupus ad vesperam vastavit eos:
pardus vigilans super civitates eorum:
omnis qui egressus fuerit ex eis capietur:
quia multiplicat? sunt pr?varicationes eorum;
confortat? sunt aversiones eorum.
 
7 Super quo propitius tibi esse potero?
filii tui dereliquerunt me,
et jurant in his qui non sunt dii.
Saturavi eos, et m?chati sunt,
et in domo meretricis luxuriabantur.
 
8 Equi amatores et emissarii facti sunt:
unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
 
9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,
et in gente tali non ulciscetur anima mea?
 
10 Ascendite muros ejus, et dissipate:
consummationem autem nolite facere:
auferte propagines ejus,
quia non sunt Domini.
 
11 Pr?varicatione enim pr?varicata est in me
domus Isra?l, et domus Juda, ait Dominus.
 
12 Negaverunt Dominum, et dixerunt:
Non est ipse: neque veniet super nos malum:
gladium et famem non videbimus.
The LORD rejects Israel. Jr.5.12-19
13 Prophet? fuerunt in ventum locuti,
et responsum non fuit in eis:
h?c ergo evenient illis.
 
14 H?c dicit Dominus Deus exercituum:
Quia locuti estis verbum istud,
ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem,
et populum istum in ligna,
et vorabit eos.
 
15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo,
domus Isra?l, ait Dominus:
gentem robustam,
gentem antiquam,
gentem cujus ignorabis linguam,
nec intelliges quid loquatur.
 
16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens;
universi fortes.
 
17 Et comedet segetes tuas et panem tuum;
devorabit filios tuos et filias tuas;
comedet gregem tuum et armenta tua;
comedet vineam tuam et ficum tuam:
et conteret urbes munitas tuas,
in quibus tu habes fiduciam, gladio.
 
18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus,
non faciam vos in consummationem.
 
19 Quod si dixeritis:
Quare fecit nobis Dominus Deus noster h?c omnia?
dices ad eos:
Sicut dereliquistis me,
et servistis deo alieno in terra vestra,
sic servietis alienis in terra non vestra.
 
20 Annuntiate hoc domui Jacob,
et auditum facite in Juda, dicentes:
God warns his people. Jr.5.20-31
21 Audi, popule stulte, qui non habes cor:
qui habentes oculos, non videtis;
et aures, et non auditis.
 
22 Me ergo non timebitis, ait Dominus,
et a facie mea non dolebitis?
qui posui arenam terminum mari,
pr?ceptum sempiternum quod non pr?teribit:
et commovebuntur, et non poterunt;
et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.
 
23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans:
recesserunt, et abierunt.
 
24 Et non dixerunt in corde suo:
Metuamus Dominum Deum nostrum,
qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo,
plenitudinem annu? messis custodientem nobis.
 
25 Iniquitates vestr? declinaverunt h?c,
et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis:
 
26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes,
laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
 
27 Sicut decipula plena avibus,
sic domus eorum plen? dolo:
ideo magnificati sunt et ditati.
 
28 Incrassati sunt et impinguati,
et pr?terierunt sermones meos pessime.
Causam vidu? non judicaverunt,
causam pupilli non direxerunt,
et judicium pauperum non judicaverunt.
 
29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,
aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?
 
30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra:
 
31 prophet? prophetabant mendacium,
et sacerdotes applaudebant manibus suis,
et populus meus dilexit talia.
Quid igitur fiet in novissimo ejus?
 

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.