katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152
6 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem:
et in Thecua clangite buccina,
et super Bethacarem levate vexillum,
quia malum visum est ab aquilone,
et contritio magna.
Jerusalem surrounded by enemies. Jr.6.1-8
2 Specios? et delicat? assimilavi filiam Sion.
 
3 Ad eam venient pastores et greges eorum;
fixerunt in ea tentoria in circuitu:
pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
 
4 Sanctificate super eam bellum:
consurgite, et ascendamus in meridie:
v? nobis, quia declinavit dies;
quia longiores fact? sunt umbr? vesperi !
 
5 Surgite, et ascendamus in nocte,
et dissipemus domus ejus.
 
6 Quia h?c dicit Dominus exercituum:
C?dite lignum ejus,
et fundite circa Jerusalem aggerem.
H?c est civitas visitationis:
omnis calumnia in medio ejus.
 
7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam,
sic frigidam fecit malitiam suam.
Iniquitas et vastitas audietur in ea,
coram me semper infirmitas et plaga.
 
8 Erudire, Jerusalem,
ne forte recedat anima mea a te;
ne forte ponam te desertam,
terram inhabitabilem.
 
9 H?c dicit Dominus exercituum:
Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Isra?l.
Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
Rebellious Israel. Jr.6.9-15
10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat?
ecce incircumcis? aures eorum,
et audire non possunt:
ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium,
et non suscipient illud.
 
11 Idcirco furore Domini plenus sum;
laboravi sustinens.
Effunde super parvulum foris,
et super consilium juvenum simul:
vir enim cum muliere capietur;
senex cum pleno dierum.
 
12 Et transibunt domus eorum ad alteros,
agri et uxores pariter,
quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus:
 
13 a minore quippe usque ad majorem
omnes avariti? student,
et a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt dolum.
 
14 Et curabant contritionem fili? populi mei cum ignominia,
dicentes: Pax, pax !
et non erat pax.
 
15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt:
quin potius confusione non sunt confusi,
et erubescere nescierunt.
Quam ob rem cadent inter ruentes:
in tempore visitationis su? corruent, dicit Dominus.
 
16 H?c dicit Dominus:
State super vias, et videte,
et interrogate de semitis antiquis qu? sit via bona,
et ambulate in ea:
et invenietis refrigerium animabus vestris.
Et dixerunt: Non ambulabimus.
Israel rejects God's way. Jr.6.16-21
17 Et constitui super vos speculatores:
Audite vocem tub?.
Et dixerunt: Non audiemus.
 
18 Ideo audite, gentes,
et cognosce, congregatio,
quanta ego faciam eis.
 
19 Audi, terra:
ecce ego adducam mala super populum istum,
fructum cogitationum ejus:
quia verba mea non audierunt,
et legem meam projecerunt.
 
20 Ut quid mihi thus de Saba affertis,
et calamum suave olentem de terra longinqua?
Holocautomata vestra non sunt accepta,
et victim? vestr? non placuerunt mihi.
 
21 Propterea h?c dicit Dominus:
Ecce ego dabo in populum istum ruinas:
et ruent in eis patres et filii simul;
vicinus et proximus peribunt.
 
22 H?c dicit Dominus:
Ecce populus venit de terra aquilonis,
et gens magna consurget a finibus terr?.
Invasion from the north. Jr.6.22-30
23 Sagittam et scutum arripiet:
crudelis est et non miserebitur.
Vox ejus quasi mare sonabit:
et super equos ascendent,
pr?parati quasi vir ad pr?lium
adversum te, filia Sion.
 
24 Audivimus famam ejus;
dissolut? sunt manus nostr?:
tribulatio apprehendit nos,
dolores ut parturientem.
 
25 Nolite exire ad agros,
et in via ne ambuletis,
quoniam gladius inimici,
pavor in circuitu.
 
26 Filia populi mei, accingere cilicio,
et conspergere cinere:
luctum unigeniti fac tibi,
planctum amarum,
quia repente veniet vastator super nos.
 
27 Probatorem dedi te in populo meo robustum:
et scies, et probabis viam eorum.
 
28 Omnes isti principes declinantes,
ambulantes fraudulenter,
?s et ferrum:
universi corrupti sunt.
 
29 Defecit sufflatorium;
in igne consumptum est plumbum:
frustra conflavit conflator,
maliti? enim eorum non sunt consumpt?.
 
30 Argentum reprobum vocate eos,
quia Dominus projecit illos.
 

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.