katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152
38 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Juchal filius Selemi?, et Phassur filius Melchi?, sermones quos Jeremias loquebatur ad omnem populum, dicens: The LORD's promises to his people. Jr.30.1-24
2 H?c dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste: qui autem profugerit ad Chald?os, vivet, et erit anima ejus sospes et vivens.  
3 H?c dicit Dominus: Tradendo tradetur civitas h?c in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam.  
4 Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba h?c: siquidem homo iste non qu?rit pacem popu  
5 Et dixit rex Sedecias: Ecce ipse in manibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negare.  
6 Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchi? filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Jeremias in c?num.  
7 Audivit autem Abdemelech ?thiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin:  
8 et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens:  
9 Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia qu?cumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitate.  
10 Pr?cepit itaque rex Abdemelech ?thiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur.  
11 Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, qu? erat sub cellario, et tulit inde veteres pannos, et antiqua qu? computruerant, et submisit ea ad Jeremiam in lacum per funiculos.  
12 Dixitque Abdemelech ?thiops ad Jeremiam: Pone veteres pannos, et h?c scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Jeremias sic,  
13 et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Jeremias in vestibulo carceris.  
14 Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini: et dixit rex ad Jeremiam: Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid.  
15 Dixit autem Jeremias ad Sedeciam: Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? et si consilium dedero tibi, non me audies. The LORD's mercy on Israel. Jr.31.15-22
16 Juravit ergo rex Sedecias Jeremi? clam, dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum qui qu?runt animam tuam.  
17 Et dixit Jeremias ad Sedeciam: H?c dicit Dominus exercituum, Deus Isra?l: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas h?c non succendetur igni: et salvus eris tu, et domus tua.  
18 Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas h?c in manus Chald?orum, et succendent eam igni: et tu non effugies de manu eorum.  
19 Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam: Sollicitus sum propter Jud?os qui transfugerunt ad Chald?os, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi.  
20 Respondit autem Jeremias: Non te tradent. Audi, qu?so, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua.  
21 Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus:  
22 ecce omnes mulieres qu? remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ips? dicent: Seduxerunt te, et pr?valuerunt adversum te, viri pacifici tui: demerserunt in c?no et in lubrico pedestuos,et recesserunt a te.  
23 Et omnes uxores tu? et filii tui educentur ad Chald?os: et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni. The future prosperity of God's people. Jr.31.23-40
24 Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam: Nullus sciat verba h?c, et non morieris.  
25 Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid locutus sis cum rege: ne celes nos, et non te interficiemus: et quid locutus est tecum rex:  
26 dices ad eos: Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci juberet in domum Jonathan, et ibi morerer.  
27 Venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam, et interrogaverunt eum, et locutus est eis juxta omnia verba qu? pr?ceperat ei rex: et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum.  
28 Mansit vero Jeremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Jerusalem: et factum est ut caperetur Jerusalem.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.