katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152
11 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens: Jeremiah & the covenant. Jr.11.1-17
2 Audite verba pacti hujus,
et loquimini ad viros Juda,
et ad habitatores Jerusalem,
 
3 et dices ad eos: H?c dicit Dominus Deus Isra?l:
Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus
 
4 quod pr?cepi patribus vestris,
in die qua eduxi eos de terra ?gypti,
de fornace ferrea, dicens:
Audite vocem meam, et facite omnia qu? pr?cipio vobis,
et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum:
 
5 ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris,
daturum me eis terram fluentem lacte et melle,
sicut est dies h?c. Et respondi, et dixi: Amen, Domine.
 
6 Et dixit Dominus ad me: Vociferare omnia verba h?c in civitatibus Juda,
et foris Jerusalem, dicens:
Audite verba pacti hujus, et facite illa,
 
7 quia contestans contestatus sum patres vestros,
in die qua eduxi eos de terra ?gypti, usque ad diem hanc:
mane consurgens contestatus sum,
et dixi: Audite vocem meam.
 
8 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam,
sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali:
et induxi super eos omnia verba pacti hujus
quod pr?cepi ut facerent,
et non fecerunt.
 
9 Et dixit Dominus ad me: Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.
 
10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores,
qui noluerunt audire verba mea:
et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis:
irritum fecerunt domus Isra?l et domus Juda pactum meum
quod pepigi cum patribus eorum.
 
11 Quam ob rem h?c dicit Dominus:
Ecce ego inducam super eos mala
de quibus exire non poterunt:
et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
 
12 Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem,
et clamabunt ad deos quibus libant,
et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
 
13 Secundum numerum enim civitatum tuarum
erant dii tui, Juda:
et secundum numerum viarum Jerusalem,
posuisti aras confusionis,
aras ad libandum Baalim.
 
14 Tu ergo noli orare pro populo hoc,
et ne assumas pro eis laudem et orationem,
quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me,
in tempore afflictionis eorum.
 
15 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa?
numquid carnes sanct? auferent a te malitias tuas,
in quibus gloriata es?
 
16 Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam,
vocavit Dominus nomen tuum:
ad vocem loquel?, grandis exarsit ignis in ea,
et combusta sunt fruteta ejus.
 
17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te,
locutus est super te malum,
pro malis domus Isra?l, et domus Juda,
qu? fecerunt sibi ad irritandum me,
libantes Baalim.
 
18 Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi:
tunc ostendisti mihi studia eorum.
A plot against Jeremiah's life. Jr.11.18-23
19 Et ego quasi agnus mansuetus,
qui portatur ad victimam:
et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes:
Mittamus lignum in panem ejus,
et eradamus eum de terra viventium,
et nomen ejus non memoretur amplius.
 
20 Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste,
et probas renes et corda,
videam ultionem tuam ex eis:
tibi enim revelavi causam meam.
 
21 Propterea h?c dicit Dominus ad viros Anathoth,
qui qu?runt animam tuam, et dicunt:
Non prophetabis in nomine Domini,
et non morieris in manibus nostris:
 
22 propterea h?c dicit Dominus exercituum:
Ecce ego visitabo super eos:
juvenes morientur in gladio;
filii eorum et fili? eorum morientur in fame.
 
23 Et reliqui? non erunt ex eis:
inducam enim malum super viros Anathoth,
annum visitationis eorum.
 

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.