| 46 |
JEREMIAS PROPHETA |
Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) |
Jeremias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 |
Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes. |
|
|
The fall of Jerusalem. Jr.39.1-10 |
| 2 |
Ad ?gyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis ?gypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josi? regis Juda. |
|
|
|
| 3 |
Pr?parate scutum et clypeum,
et procedite ad bellum.
|
|
|
|
| 4 |
Jungite equos, et ascendite, equites:
state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
|
|
|
|
| 5 |
Quid igitur? vidi ipsos pavidos,
et terga vertentes,
fortes eorum c?sos:
fugerunt conciti, nec respexerunt:
terror undique, ait Dominus.
|
|
|
|
| 6 |
Non fugiat velox,
nec salvari se putet fortis:
ad aquilonem juxta flumen Euphraten
victi sunt, et ruerunt.
|
|
|
|
| 7 |
Quis est iste, qui quasi flumen ascendit,
et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus?
|
|
|
|
| 8 |
?gyptus fluminis instar ascendit,
et velut flumina movebuntur fluctus ejus,
et dicet: Ascendens operiam terram:
perdam civitatem, et habitatores ejus.
|
|
|
|
| 9 |
Ascendite equos,
et exsultate in curribus,
et procedant fortes,
?thiopia et Libyes tenentes scutum,
et Lydii arripientes et jacientes sagittas.
|
|
|
|
| 10 |
Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis,
ut sumat vindictam de inimicis suis:
devorabit gladius, et saturabitur,
et inebriabitur sanguine eorum:
victima enim Domini Dei exercituum
in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
|
|
|
|
| 11 |
Ascende in Galaad, et tolle resinam,
virgo filia ?gypti:
frustra multiplicas medicamina:
sanitas non erit tibi.
|
|
|
|
| 12 |
Audierunt gentes ignominiam tuam,
et ululatus tuus replevit terram:
quia fortis impegit in fortem,
et ambo pariter conciderunt. |
|
|
|
| 13 |
Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram ?gypti: |
|
|
The coming of Nebuchadnezzar. Jr.46.13-26 |
| 14 |
Annuntiate ?gypto, et auditum facite in Magdalo,
et resonet in Memphis, et in Taphnis:
dicite: Sta, et pr?para te,
quia devorabit gladius ea qu? per circuitum tuum sunt.
|
|
|
|
| 15 |
Quare computruit fortis tuus?
non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
|
|
|
Hope for Ebedmelech. Jr.39.15-18 |
| 16 |
Multiplicavit ruentes,
ceciditque vir ad proximum suum, et dicent:
Surge, et revertamur ad populum nostrum,
et ad terram nativitatis nostr?,
a facie gladii columb?.
|
|
|
|
| 17 |
Vocate nomen Pharaonis regis ?gypti:
tumultum adduxit tempus.
|
|
|
|
| 18 |
Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus),
quoniam sicut Thabor in montibus,
et sicut Carmelus in mari, veniet.
|
|
|
|
| 19 |
Vasa transmigrationis fac tibi,
habitatrix filia ?gypti:
quia Memphis in solitudinem erit,
et deseretur, et inhabitabilis erit.
|
|
|
|
| 20 |
Vitula elegans atque formosa ?gyptus,
stimulator ab aquilone veniet ei.
|
|
|
|
| 21 |
Mercenarii quoque ejus,
qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati,
versi sunt, et fugerunt simul,
nec stare potuerunt:
quia dies interfectionis eorum venit super eos,
tempus visitationis eorum.
|
|
|
|
| 22 |
Vox ejus quasi ?ris sonabit:
quoniam cum exercitu properabunt,
et cum securibus venient ei
quasi c?dentes ligna.
|
|
|
|
| 23 |
Succiderunt saltum ejus, ait Dominus,
qui supputari non potest:
multiplicati sunt super locustas,
et non est eis numerus.
|
|
|
|
| 24 |
Confusa est filia ?gypti,
et tradita in manu populi aquilonis.
|
|
|
|
| 25 |
Dixit Dominus exercituum, Deus Isra?l:
Ecce ego visitabo super tumultum Alexandri?,
et super Pharaonem, et super ?gyptum,
et super deos ejus, et super reges ejus,
et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo:
|
|
|
|
| 26 |
et dabo eos in manu qu?rentium animam eorum,
et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,
et in manu servorum ejus:
et post h?c habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
|
|
|
|
| 27 |
Et tu ne timeas, serve meus Jacob,
et ne paveas, Isra?l:
quia ecce ego salvum te faciam de longinquo,
et semen tuum de terra captivitatis tu?:
et revertetur Jacob, et requiescet,
et prosperabitur, et non eritqui exterreat eum.
|
|
|
The LORD will save his people. Jr.46.27-28 |
| 28 |
Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus,
quia tecum ego sum:
quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te,
te vero non consumam:
sed castigabo te in judicio,
nec quasi innocenti parcam tibi. |
|
|
|