| 
		
		| 37 | 
		JEREMIAS PROPHETA | 
		Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) | 
		Jeremias - Douay Rheims(17c) | 
		Reference | 
		
  | 
		
			| 1 | 
			Et regnavit rex Sedecias filius Josiæ pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda: | 
			 | 
			 | 
			 Jr.31.1-14 | 
		
			| 2 | 
			et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terræ, verbis Domini, quæ locutus est in manu Jeremiæ prophetæ. | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 3 | 
			Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ, et Sophoniam filium Maasiæ, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum. | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 4 | 
			Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Ægypto, et audientes Chaldæi qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem. | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 5 | 
			Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens: | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 6 | 
			Hæc dicit Dominus Deus Israël: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Ægyptum: | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 7 | 
			et redient Chaldæi, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni. | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 8 | 
			Hæc dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldæi: quia non abibunt. | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 9 | 
			Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldæorum qui præliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni. | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 10 | 
			Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis, | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 11 | 
			egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium. | 
			 | 
			 | 
			Jeremiah arrested & imprisoned. Jr.37.11-21 | 
		
			| 12 | 
			Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portæ per vices, nomine Jerias filius Selemiæ filii Hananiæ: et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens: Ad Chaldæos profugis. | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 13 | 
			Et respondit Jeremias: Falsum est: non fugio ad Chaldæos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes: | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 14 | 
			quam ob rem irati principes contra Jeremiam, cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ: ipse enim præpositus erat super carcerem. | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 15 | 
			Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Jeremias diebus multis. | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 16 | 
			Mittens autem Sedecias rex, tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est: et ait: In manus regis Babylonis traderis. | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 17 | 
			Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris? | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 18 | 
			ubi sunt prophetæ vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc? | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 19 | 
			Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribæ, ne moriar ibi. | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 20 | 
			Præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Jeremias in vestibulo carceris. | 
			 | 
			 | 
			  |