|
| 36 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: |
|
|
A prayer for Israel. Sir.36.1-17 |
| 2 |
et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. |
|
|
|
| 3 |
Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. |
|
|
|
| 4 |
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis: |
|
|
|
| 5 |
ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine. |
|
|
|
| 6 |
Innova signa, et immuta mirabilia. |
|
|
|
| 7 |
Glorifica manum et brachium dextrum. |
|
|
|
| 8 |
Excita furorem, et effunde iram. |
|
|
|
| 9 |
Tolle adversarium, et afflige inimicum. |
|
|
|
| 10 |
Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. |
|
|
|
| 11 |
In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem. |
|
|
|
| 12 |
Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius præter nos. |
|
|
|
| 13 |
Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. |
|
|
|
| 14 |
Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo. |
|
|
|
| 15 |
Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ. |
|
|
|
| 16 |
Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. |
|
|
|
| 17 |
Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. |
|
|
|
| 18 |
Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum, |
|
|
Choosing a wife. Sir.36.18-26 |
| 19 |
secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. |
|
|
|
| 20 |
Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior. |
|
|
|
| 21 |
Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia. |
|
|
|
| 22 |
Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi. |
|
|
|
| 23 |
Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia. |
|
|
|
| 24 |
Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. |
|
|
|
| 25 |
Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum. |
|
|
|
| 26 |
Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem: adjutorium secundum illum est, et columna ut requies. |
|
|
|
| 27 |
Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens. |
|
|
|
| 28 |
Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem? |
|
|
|