|
| 34 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. |
|
|
Dreams mean nothing. Sir.34.1-8 |
| 2 |
Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. |
|
|
|
| 3 |
Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. |
|
|
|
| 4 |
Ab immundo, quid mundabitur? et a mendace, quid verum dicetur? |
|
|
|
| 5 |
Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est: |
|
|
|
| 6 |
et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: |
|
|
|
| 7 |
multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. |
|
|
|
| 8 |
Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. |
|
|
|
| 9 |
Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum. |
|
|
Travel. Sir.34.9-12 |
| 10 |
Qui non est expertus pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. |
|
|
|
| 11 |
Qui tentatus non est qualia scit? qui implanatus est abundabit nequitia. |
|
|
|
| 12 |
Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines. |
|
|
|
| 13 |
Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. |
|
|
Fear the LORD. Sir.34.13-17 |
| 14 |
Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur. |
|
|
|
| 15 |
Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. |
|
|
|
| 16 |
Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. |
|
|
|
| 17 |
Timentis Dominum, beata est anima ejus. |
|
|
|
| 18 |
Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? |
|
|
Offering sacrifice. Sir.34.18-35.12 |
| 19 |
Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: |
|
|
|
| 20 |
deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. |
|
|
|
| 21 |
Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum. |
|
|
|
| 22 |
Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ. |
|
|
|
| 23 |
Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. |
|
|
|
| 24 |
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. |
|
|
|
| 25 |
Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum homo sanguinis est. |
|
|
|
| 26 |
Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. |
|
|
|
| 27 |
Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. |
|
|
|
| 28 |
Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis, nisi labor? |
|
|
|
| 29 |
Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? |
|
|
|
| 30 |
Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius? |
|
|
|
| 31 |
Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens: quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet? |
|
|
|