|
| 3 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. |
|
|
Duties to parents. Sir.3.1-16 |
| 2 |
Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. |
|
|
|
| 3 |
Deus enim honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens, firmavit in filios. |
|
|
|
| 4 |
Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. |
|
|
|
| 5 |
Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. |
|
|
|
| 6 |
Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur. |
|
|
|
| 7 |
Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. |
|
|
|
| 8 |
Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. |
|
|
|
| 9 |
In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum, |
|
|
|
| 10 |
ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. |
|
|
|
| 11 |
Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. |
|
|
|
| 12 |
Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria ejus confusio. |
|
|
|
| 13 |
Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. |
|
|
|
| 14 |
Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius: |
|
|
|
| 15 |
et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. |
|
|
|
| 16 |
Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum: |
|
|
|
| 17 |
et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. |
|
|
Humility. Sir.3.17-29 |
| 18 |
Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem ! |
|
|
|
| 19 |
Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. |
|
|
|
| 20 |
Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: |
|
|
|
| 21 |
quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. |
|
|
|
| 22 |
Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. |
|
|
|
| 23 |
Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. |
|
|
|
| 24 |
In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. |
|
|
|
| 25 |
Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: |
|
|
|
| 26 |
multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. |
|
|
|
| 27 |
Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit. |
|
|
|
| 28 |
Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. |
|
|
|
| 29 |
Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. |
|
|
|
| 30 |
Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur. |
|
|
Alms-giving. Sir.3.30-4.10 |
| 31 |
Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. |
|
|
|
| 32 |
Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit. |
|
|
|
| 33 |
Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis: |
|
|
|
| 34 |
et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam: meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum. |
|
|
|