katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051
26 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
1 Mulieris bon? beatus vir: numerus enim annorum illius duplex.  
2 Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vit? illius in pace implebit.  
3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:  
4 divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.  
5 A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit:  
6 delaturam civitatis, et collectionem populi:  
7 calumniam mendacem super mortem omnia gravia:  
8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.  
9 In muliere zelotypa flagellum lingu?, omnibus communicans.  
10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.  
11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur.  
12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.  
13 In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.  
14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit.  
15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.  
16 Gratia mulieris sedul? delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.  
17 Disciplina illius datum Dei est.  
18 Mulier sensata et tacita, non est immutatio erudit? anim?.  
19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.  
20 Omnis autem ponderatio non est digna continentis anim?.  
21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bon? species in ornamentum domus ejus.  
22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ?tatem stabilem.  
23 Column? aure? super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.  
24 Fundamenta ?terna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanct?.  
25 In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:  
26 vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus;  
27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomph?am.  
28 Du? species difficiles et periculos? mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum. Sad observations. Sir.26.28-27.3

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.