|
10 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. |
|
|
|
2 |
Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. |
|
|
|
3 |
Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. |
|
|
|
4 |
In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. |
|
|
|
5 |
In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum. |
|
|
|
6 |
Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. |
|
|
Pride. Sir.10.6-18 |
7 |
Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. |
|
|
|
8 |
Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. |
|
|
|
9 |
Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? |
|
|
|
10 |
Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. |
|
|
|
11 |
Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum. |
|
|
|
12 |
Brevem languorem præcidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur. |
|
|
|
13 |
Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. |
|
|
|
14 |
Initium superbiæ hominis apostatare a Deo: |
|
|
|
15 |
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. |
|
|
|
16 |
Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. |
|
|
|
17 |
Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. |
|
|
|
18 |
Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. |
|
|
|
19 |
Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. |
|
|
Those deserving of honour. Sir.10.19-25 |
20 |
Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. |
|
|
|
21 |
Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. |
|
|
|
22 |
Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum. |
|
|
|
23 |
Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. |
|
|
|
24 |
In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius. |
|
|
|
25 |
Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est. |
|
|
|
26 |
Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. |
|
|
Humility & self-respect. Sir.10.26-11.1 |
27 |
Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum. |
|
|
|
28 |
Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. |
|
|
|
29 |
Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ. |
|
|
|
30 |
Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. |
|
|
|
31 |
Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. |
|
|
|
32 |
Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam? |
|
|
|
33 |
Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. |
|
|
|
34 |
Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. |
|
|
|