|
16 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. |
|
|
God's punishment on sinners. Sir.16.1-23 |
2 |
Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum. |
|
|
|
3 |
Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: |
|
|
|
4 |
et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios. |
|
|
|
5 |
Ab uno sensato inhabitabitur patria: tribus impiorum deseretur. |
|
|
|
6 |
Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea. |
|
|
|
7 |
In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. |
|
|
|
8 |
Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti. |
|
|
|
9 |
Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum. |
|
|
|
10 |
Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis. |
|
|
|
11 |
Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. |
|
|
|
12 |
Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram. |
|
|
|
13 |
Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. |
|
|
|
14 |
Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. |
|
|
|
15 |
Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. |
|
|
|
16 |
Non dicas: A Deo abscondar: et ex summo, quis mei memorabitur? |
|
|
|
17 |
in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura? |
|
|
|
18 |
Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. |
|
|
|
19 |
Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. |
|
|
|
20 |
Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo. |
|
|
|
21 |
Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis? |
|
|
|
22 |
Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omniumin consummatione est. |
|
|
|
23 |
Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta. |
|
|
|
24 |
Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo: |
|
|
Wisdom in creation. Sir.16.24-17.14 |
25 |
et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera suaab initio, etin veritate enuntio scientiam ejus. |
|
|
|
26 |
In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis. |
|
|
|
27 |
Ornavit in æternum opera illorum: nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis. |
|
|
|
28 |
Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum: |
|
|
|
29 |
non sis incredibilis verbo illius. |
|
|
|
30 |
Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis: |
|
|
|
31 |
anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum. |
|
|
|