|
6 |
LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS |
Proverbs - Wycliffe Bible(14c) |
Proverbs - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam: |
|
|
More warnings. Pr.6.1-19 |
2 |
illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. |
|
|
|
3 |
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amic |
|
|
|
4 |
Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. |
|
|
|
5 |
Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. |
|
|
|
6 |
Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. |
|
|
|
7 |
Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, |
|
|
|
8 |
parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. |
|
|
|
9 |
Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? |
|
|
|
10 |
Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; |
|
|
|
11 |
et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messistua |
|
|
|
12 |
Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso; |
|
|
|
13 |
annuit oculis, terit pede, digito loquitur, |
|
|
|
14 |
pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. |
|
|
|
15 |
Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. |
|
|
|
16 |
Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: |
|
|
|
17 |
oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, |
|
|
|
18 |
cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, |
|
|
|
19 |
proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. |
|
|
|
20 |
Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. |
|
|
Warning against adultery. Pr.6.20-7.5 |
21 |
Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. |
|
|
|
22 |
Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. |
|
|
|
23 |
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ: |
|
|
|
24 |
ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. |
|
|
|
25 |
Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: |
|
|
|
26 |
pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. |
|
|
|
27 |
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? |
|
|
|
28 |
aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus? |
|
|
|
29 |
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. |
|
|
|
30 |
Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam; |
|
|
|
31 |
deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. |
|
|
|
32 |
Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; |
|
|
|
33 |
turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: |
|
|
|
34 |
quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, |
|
|
|
35 |
nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. |
|
|
|